Sclodia gubernabilis[1] est hiemalis ars athletica in qua turmae duorum aut quattuor hominum per curriculum angustum, flexuosum, declive, gelatum chronometrate descendunt in vehiculo quod patinos gubernabiles habet et etiam sclodia appellatur et qui ab hominibus turmae in principio et deinceps gravitate propellitur. Secundum numerum membrorum turmae, sclodia gubernabilis duobus et sclodia gubernabilis quattuor appellantur.

Sclodia gubernabilis quattuor Civitatum Foederatarum competitoribus in Olympiis Hiemalibus anni 2002 prope Urbem Lacus Salsi cursu certat.
Manus Helvetica, quae in Davos? circa annum 1910 certavit.
Sclodiae gubernabiles ad Oberhof anno 1951

NotaRecensere

  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!