Unam legis e paginis de
disserentibus

Praeses, vel Latinitate post Augustum etiam praesidens,[1] est titulus summi magistratus civitatum vel rerum publicarum nonnullarum. Praesidis munus et gradus dignitatis vocibus praesidium et praesidatus significatur.

Ut scribit Forcellini, in Latinitate classica praeses, ratione habita etymi, est "qui sedet ante alium, atque adeo qui alium custodit ac tuetur."[2] Itaque idem significare potest ac custos corporis. Item significat qui provinciam regit, de quo Macer in Digestis Iustiniani scripsit: "Praesidis nomen generale est eoque et proconsules et legati Caesaris et omnes provincias regentes, licet senatores sint, praesides appellantur: proconsulis appellatio specialis est."[3]

Index

Index praesidum quibus nunc est auctoritasRecensere

Index praesidum quibus aliquando erat auctoritasRecensere

Nexus interni

NotaRecensere

  1. Lewis & Short, s.v. 'praesidens": "praesĭdens, entis, P. a.; as subst.: a president, director, ruler (post-Aug. for praeses)". Exemplum recente: "Praesidens Civitatum Americae Unitarum iterum designatus est Barack Obama", Nuntii Latin, 9 Novembris 2012.
  2.   Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "praeses."
  3. Digesta Iustiniani 1.18.1.pr.