Unam legis e paginis de
disserentibus

Communismus[1][2][3] vel coenonismus (de Graeco κοινός, communis)[3][4] est motus revolutionarius et socialisticus ad creandum ordinem socialem sine classibus, sine usurpatione, sine domino pecunia, gubernatio mundialis sine civitate, et in possessione communi facultatibus productionis, cum ideologia sociali, civili, oeconomica quae hunc ordinem socialem instituere intendit conditum. Hic motus, in eius interpretationibus Marxist-Leninisticis a Factione Communistica Unionis Sovieticae, historiam saeculi vicensimi vehementer impulit, cum aemulatio fortissima inter "mundum socialisticum" (civitates socialisticae a factionibus communisticis temperatis) et "mundum Occidentalem" (civitates cum oeconomiis capitalisticis) factus esset.

Malleus, falx, et stella rubra sunt universa communismi signa.
Civitates orbis terrarum nunc (rubrae) vel olim (aurantiacae) publicam structuram civitatis socialisticae sub administrationibus communisticis (Marxist-Leninisticis) habentes, saepe civitates communisticae in Occidente appellatae. Exactum nomen communisticum in controversiam vocatum est, quia multi eruditi dicunt civitates sicut Res Publica Popularis Sinarum se in capitalismum civitatis movisse et sub definitione Marxiana civitatis communisticae definitione non iam describi posse.
In nota postalica USSR, civitas communistica Sputnik 1, primum satellitem artificiosum, immittit.
Malleus et falx sunt insignia multarum factionum communisticarum.

Theoria tribus partibus constat: prima est oeconomia politica; secunda, materialismus dialecticus; tertia, socialismus scientificus.

  • Socialismus scientificus est nomen quo socialismus marxisticus distinguitur ab aliis generibus socialismi, quae genera socialismi utopici saepe appellantur. Praemissae theoreticae socialismi scientifici eum analysem scientificam societatis esse et ex legibus materialismi historici leges evolutionis eius (perspectiva deterministica) extrahere dicunt. In Italia, Antonius Gramsci, fuit non solum creator factionis communisticae, sed etiam ideologia italianae de socialismo scientifico, ut esseret lineae guberni et philosophicae factionis.

Secundum Marx in primis in apparatu rerum fabricandarum vel producendarum Proprietas privata abolenda est, et eius apparatus communis proprietas instituenda ut communi omnium consilio res fabricarentur.

Marx sententiam communisimi ita reddidit: "Quisque secundum facultatem, cuique secundum indigentiam."[5]

Terminologiae de Communismo recensere

Communismus non solum est aequatio bonorum,[6] quod secundum Mariam Delcourt etiam isonomia appellatur, sed etiam omnis proprietas privata (etiam aequaliter distributa) abolenda sit. Id exempli gratia Thomas Morus in sua Utopia descripsit.

In schemate materialismi historici, communismus est notio societatis liberae, sine divisione laboris et alienatione, ubi homines sunt securi, oppressione et egestatis liberi.[7] Societas communistica nullas gubernationes, civitates, vel divisiones classis habebit. In theoria Marxismi, dictatura proletariorum est medius status inter capitalismum et communismum, dum gubernatio modum dominii a privatismo ad dominium conlectivum commutat.[8] In scientia politica, nomen communismi aliquando spectat ad civitates communisticas, formam habentes gubernationis quo sui iuris civitatis effectum habet intra systema unius factionis et in verba Marxismi-Leninismi vel eius progeniei iurat.

Tamen quali philosophi communistae sicut Ludovicus Althusser et Antonius Gramsci doctorinam Marxismi-Leninsmi opposuerunt, quod saepe "Euro-communismus" appellatur.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
  2. PONS Standardwörterbuch Latein, 1992, iterum impressa, 2006.
  3. 3.0 3.1 Cfr. “.comm communism” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 222 [PDF]. Cfr. ibidem p. 90.
  4. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 624.
  5. Sic Latine redditum a Theodoro Meyer, Ius naturae speciale, pars 2. Friburgi Brisgoviae: Herder; Vindobonae Argentorati, Monachii, S. Ludovi Americae, 1900.
  6. Sic exempli gratia hic: Menge-Güthling Grosswörterbuch Latein communismi verbum Latine redditur.
  7. Die deutsche Ideologie Tomus I
  8. "Kritik des Gothaer Programms". Marx-Engels-Werke . (Germanice)

Bibliographia recensere

 
Prachanda orationem Pokharae in urbe Nepalensi habet.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad communismum spectant.
  Vicicitatio habet citationes quae ad communismo spectant.