Senatus Romanus (--us, -ūs, m.) fuit comitium veterrimum civitatis, institutum aetate Regni Romani et spatium Rei Publicae Principatusque obdurans. Verbum Senatus crescit a radice eadem sicut senex; Senatus igitur interpretationem veluti “concilium senium” determinat.

Curia Iulia in Foro Romano, quae fuit sedes Senatus


Conditus recensere

Fabulae antiquae narrant Romulum senatum sibi consulendi causa statuisse. Concepit copiam senatorum pristinorum ex patribus divitissimis civitatis, centum ad numerum, de quibus verbum patricius defluit. Anno 509 a.C. Lucius Iunius Brutus qui regem ultimum Tarquinium Superbum Roma exegit et Rem Publicam instituit, numerum senatorum a centum ad trecentos auxit. Dicti autem sunt idem a Bruto conscripti esse, quam ob rem patres et conscripti, vel patres conscripti in aetate aurea Latinitatis appellabantur.

Auctoritas recensere

Cives Romani duos in ordines, patricios et plebes, tributi sunt. Populus qui familiis priscis senatoriis aetatis Regni Romani non delapsus est plebem constituit. Regibus priscis ex urbe expulsis, imperium monarchiae in populum delatum est. Comitia Centuriata Comitiaque Populi Tributa imprimis imperium tenuerunt; annis cedentibus Concilium Plebis plus imperii propter Concertationem Ordinum potitum est. Contitutio Romana non sinebat ut Senatus iura leges edicta promulgaret antequam aliquae comitia rem consuluisset. Consensus comitiorum vel concilii plebis potestatem iuribus legibus edictis dabat. Comitiis concilioque plebis non modo ius rogationis delatum est sed etiam magistratus Romanos eligendi - haec potestas senatui data non est.

Senatus tamen aliquantam auctoritatem possidebat. Pro urbe legatos Romanos mittebat et nuntios peregrinos accipiebat; constituebat procuratores ad agros publicos administrandos; proconsules propraetores duces adoptabat; pecunias publicas ex provinciis colligebat. Senatus etiam qualem potestatem tenuit ut senatus consultum ultimum actuaret ad dictatorem in temporibus discriminis confirmandum, quo magis Res Publica servanda foret. Tali in discrime oportuit dictator faceret id quod meditaretur ut Res Publica servanda foret, usque ad cives interficiendos sine iudicio.

Sicut Comitia Centuriata et Comitia Populi Tributa, senatus item intra Pomoerium in aedificio sacro se congregabat, plerumque in Curia Hostilia. Sacrificia novi anni in templo Iovis Optimi Maximi et professiones bellorum in templo Bellonae fiebant. Cum duces imperatores Romam regressi essent ad triumphos celebrandos, necesse erat senatui extra Pomoerium convenire, quia non oportebat imperator triumphalis Pomoerio ingrederetur priusquam concessio ei donata foret; talibus in temporibus aedificio quali Theatro Pompeii generaliter conveniebat senatus. Chronologice, senatui convenire licebat inter ortum occasumque solis talibus diebus fastis dum comitia alia non convenerint.

Corporatio Senatus Romani recensere

Singuli momento fere trecenti senatores exstabant dum Res Publica aetate classica valebat. Quique magistratus scilicet quaestores aediles praetores consules ad dignitatem senatus accesserunt; fieri autem poterat ut senator dignitate spoliaretur, si quod censor ratus est senatorem fecisse contra mores solemnes. Fieri quoque poterat ut aliquis senator factus sit si censor eum ad dignitatem advocaverit; ac rarius factum est hoc eventum. Ideo senatus a familiis ratis nobilioribus, quae cursum honorum saepe consequebantur, actus est.

Senatus per Rei Publicae Ruinam recensere

Re Publica per saeculum ante Christi natum aegrotante, partes exstiterunt quae se direxerunt in duas classes: Optimates vel Bonoroum qui nobilitatem diligebant, ac Populares qui plebi favebat. Optimates duxerunt Lucius Cornelius Sulla Felix, Gnaeus Pompeius Magnus, Marcus Tullius Cicero, Marcus Porcius Cato Uticensis, etiam plures. Populares duxerunt Gaius Marius, Gaius Iulius Caesar, Marcus Antonius Creticus, Publius Clodius Pulcher, plures quoque. Inter Optimates Popularesque concertatio frequenter erumpebant, quare violentia dissidium ac bella civilia hoc saeculo imperaverunt. Bellum inter Iulium Caesarem et Pompeium Magnum, ex senatu crescens, demum Rem Publicam saepsit ut aetas Imperii Romani denique facta sit.

Vices Curae recensere

Cum consules invicem mensium senatui praesiderent, princeps senatus qui longissime decore emeritus esset maioritati congressuum quotidianorum praeerat. Cum ambo consules ab urbe abessent propter bellum vel aliam causam, magistratus honoratissimus, praetor urbanus plerumque, senatui praeerat. Loquendi ordo per quem senatores sibi adfabantur resessus est secundum senioritatem; quo exemplo si duo paris loci adloquendo studerint, de consuetudine patricius praeter plebeianum talem honorem conceperit.

Mores Antiqui recensere

Spatium conferendi infinitum erat; cum consensus eminenter aestimaretur saepe senatores conferebant ne classis dessidens scissionem faceret. Adsuetudine vel voce vel manu divisiones curiae ostensae sunt; gravioribus de rebus divisio ostensa sit per separationem ipsorum aliquot in gregibus. Quaedam copia senatorum oportuit ut negotia fieret quin senatus convenire posset; nobis posteritas numerum ipsum non conservat. Senatus in decurias, utraque a patricio ducta, divisus est, donec trecenti patricii in senatu permanerent; Re Publica occidente haec condicio dilapsa est. Senatores ab mercatura perficiendo interdicti sunt et siti modo negotia georgica fuerunt; quibus autem censores senatoresque alii frequenter conivebant.

Habitus recensere

Ab initio Rei Publicae unus quisque senator gerere anulum ferreum adsolitus est; postmodo autem Bellis Punicis consuetudo ita mutata est ut ipsi anulum aureum gesserint. Tantum ad modum tunicam albam purpuraque clavam utrobique lateribus gesserunt. Senator pedarius (ut dictum est, senator iunior qui numquam imperium tenuerat) togam virilem, puram ac sine clavo, gerere solitus est, donec idem qui magistratum curulem gereret togam praetextam supra demonstratam. Simili quoque modo cuncti senatores alutas rubras, quibus firmacula lunata magistratibus senioribus dignitatis curulis addita sunt, gesserunt.

Equites et Liberi Senatorum recensere

Usque ad annum 123 a.C.n. cuncti senatores munera militaria implentes simul equites fuerunt; quo anno Gaius Sempronius Gracchus senatum duos ordines secavit et Ordinem Equestrium fundavit. Mercatura equitibus interdicta non erat, quod sinebat equites ordinem Romae divitissimum fieri. Incrementabiliter equites sic prodierunt ut institutiones civitatis dominati forent. Filii etiam senatorum in ordine equestrium conscripti sunt ac signa officiorum senatoria adsciverunt; pueri liberi iuvenes tunicas praetextas gerebant dum togam virilem quindecimum circa annum sumpserunt.

Exitium Senatus recensere

Gaius Iulius Caesar, cum dictator factus sit, numerum senatorum ad nongentos auxit, quibus ex adsumptis delegit cives Latinos Italicosque ac suos qui fidelitatem per bella civilia ei continuerint. Cum potestas Optimatum decreverit quem ad modum cupiebat Caesar, numquam aestimatio senatus tam minime emarcuit ut omnino disparuerit sua ab parte. Reliquia suae partis per imperium perstitit; potentiam autem priscam numquam resumpsit. Ultima consulta senatus posteritati perscripti, quae occasu imperii occidentalis superfuerunt, mandatum ad binos legatos ad curiam imperialem Constantinopolitanam imperatoris Tiberii Constantini annis 578 et 580 dimittendos. Alter senatus qui permulta saecula sic nomine ne etiamsi magnitudine remansit, Constantinopoli a Constantino Magno constitutus.


Nexus externi recensere

Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae