Aperire sectionem principem
Pagina a Petro Degeyter scripa

Internationalis Hymnus (Francogallice: L'Internationale) est totius orbis laboratorum hymnus. Hymnum composuit Gallicus laborator Eugenius Pottier anno 1871 Lutetiae pro insurrecto populo Commune Parisiorum anni 1871 et harmonizavit primo tempore ad hymnum Massaliensem. Postero, anno 1888, proletarius Lillensis musicus Petrus Degeyter idoneam harmoniam composuit qua carmen est totius orbis laboratorum hymnus factus, et versus in permultas linguas. Sovieticarum Socialisticarum Rerum Publicarum Unionis fuit nationalis hymnus ab anno 1922 usque ad annum 1944.

Index

Richari Venturi versioRecensere

Haec versio prima est in Latinum sermonem, sed ad harmoniam non adaptatur perfecte. Versionem scripsit Richardus Venturi Ilvanus.[1]

TOTIUS ORBIS LABORATORUM HYMNUS
Carmen ab Eugenio Pottier anno 1871
compositum harmonizavit Petrus Degeyter anno 1888 et
in Latinum vertit Richardus Venturi anno 2005

Surgite, orbis terrarum servi,
surgite, esurientes nunc!
Excutitur tonitru crater
eruptabitque demum.
Tempus actum abiit non redibit
et surgunt turbae servorum nunc!
Terrarum revolvitur orbis,
e nihilo totum erimus!

(Chorus)
Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!
Ad postremum proelium
eamus iuncti et cras
Laboratorum hymnus
sociabit homines!

Non exstat excelsus redemptor,
nec Deus nec Caesar nec tribunus,
servet se ipsum laborator,
et omnium salus servabitur.
Ut fur reddat id, quod abripuit
et in custodiam captivus eat,
est nobis in fucinam inflandum
dum molle ferrum candens est!

(Chorus)

Nos lex auctoritasque opprimunt:
cum pauperi imponatur tributum,
diviti nullum imponitur.
Pauperibus ius numquam exstat,
afflicti languent in servitute!
Ius aequum omnibus est statuendum
ne sit ius ullum sine officiis
neque officium sine iure!

(Chorus)

Ad apotheosin attolluntur
domini saevi metallorum.
Ecquid fecerunt, nisi spoliare
servos qui labore pereunt.
Pecunias et aurum aggerant
funduntque in indigentiae fucina;
sed totum populus decernit
ut sine mora reddatur nunc.

(Chorus)

Reges nos inebriaverunt,
sit nobis pax, tyrannis bellum!
Nobis sunt signa relinquenda,
militiam nobis reicienda est!
Anthropophagi perseverant
nos vertere in heroes,
sed quam primum nostra tela
in omnes duces infodientur.

(Chorus)

In agro, in civitate sumus
laboratorum magna factio!
Hominibus pertinet terra,
numquam ignavis pertinet.
Quam vescuntur nostra carne!
Sed omnes corvi et vultures
aliquo die evanescent,
et in aeternum lucebit sol!

(Chorus)

Versio P. Scotii HorneRecensere

CARMEN INTERNATIONALE
in Latinum vertit P.Scotius Horne anno 2005

Consurgite, damnati mundi!
Consurgite, famelici!
Ratione orta moribundi
Pereunt status relici.
Ecce, saeculum vetustum nutat—
Turba servorum, surgite!—
Nam mundus iam penitus mutat:
Qui estis nil, omnia fite!

Hoc est proelium finale;
Congregemur ut cras
Sit Internationale
Unā humanitas[2].

Versio Jack MitchellRecensere

HYMNUS INTERNATIONALIS
in Latinum vertit Jack Mitchell anno 2007/2013[3]

Surgite, oppressi orbis terrarum!
Surgite, adesurientes!
Sonat ratio cantu tubarum
Aevi huius cineres.

Tabula fiat nobis rasa —
Io Spartaci omnes surgite!
Et saecla iniquitates passa
Tandem praecipite!

proelio in compurgando
disponamur sic ut cras
gentem quae vivit laborando
victricem videas!

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere