Aperire sectionem principem
Schola Athenis, a Raphaello picta.

Dialectica (etiam dialecticae et ratio dialectica) est logica disputandi ad dissolvendas dissentiones ars, quae in philosophia Inda et Europaea post antiquitatem est gravissima. Verbum dialectica in Graecia Antiqua ortum est, et populo a Platone in Dialogis Socraticis factum est gratum. Ratio dialectica est dialogus quasi diverbium inter duo aut plus homines quibus sunt opiniones de quadam re discrepantis, qui autem rei veritatem per rationalem disceptationem loquendo statuere volunt.[1] Sic differt dialectica a mera disputatione, qua interlocutores opiniones de quadam quaestione tenent, disceptationem vincere volentes, vel adversario converso, vel eorum opinione recta probata, vel opinione adversarii falsa probata; ergo disceptationi a iudicibus iudicandum est. Dialectica a rhetorica differt, quae logos vel pathos vel ethos adhibet.

Dialectica inter trivium artium liberalium numeratur.

Saeculo XIX etiam origo facta est artis phlosphiae Ioannes Fichte, deinde G. W. F. Hegel qui dialecticae tres gradus; propositio, negatio et negatio negationis, quod historiam e servitute per laborem ad civitatem in legibus positam explicavit.[2] Deinde Carolus Marx more materialismo succedessit.[3]

NotaRecensere

  1. Res Publica Platonis, 348b.
  2. Phänomenologie des Geistes (Phaenomenologia mentis), Sectio IV
  3. Das Kapital, Volumen I, Sectio VII et Misère de la philosophie, Sectio II, 1

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Postan, M. M. 1962. "Function and Dialectic in Economic History." The Economic History Review. No. 3.
  • McKeon, Richard. 1954. "Dialectic and Political Thought and Action." Ethics 65(1): 1–33.
  Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!