Maieutica
Maieutica (μαιευτική) est verbum Graecum artem obstetricis designans. In philosophia vero Socratica ita nominatur genus interrogationis, per quod efficitur ut is qui interrogatur veritatem aliquo modo ipse inveniat[1] nec quicquam stricto sensu discat sed reminiscitur se iam scire. Quam cognitionem si Platoni Pythagoricisque credimus e vitis anterioribus, hoc est antequam nasceretur, servat[2].
Itaque eandem artem atque mater sua (quae obstetrix fuerat) sese exercere dicere solebat Socrates, ut qui non corpora sed mentes parturientes adiuvaret[3].
Notae
recenserePlura legere si cupis
recensere- Chloé Titli, "Particularités de la maïeutique socratique : la métaphore de Socrate accoucheur dans le Théétète de Platon", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 2009ː 81-97