Oeconomicus (Graece Οἰκονομικός) est liber de agricultura et bona administratione rei familiaris ("oeconomia") a scriptore Graeco Xenophonte conscriptus. De dialogo Socratico agitur inter Socratem et Critobulum, in quo Ischomachi cuiusdam, viri boni[1], sermones cum uxore habiti referuntur (quapropter historici moderni isto dialogo tamquam testimonio de condicione muliebri in Graecia antiqua utuntur). Ob praesentiam Socratis et Critobuli Oeconomicus cum Memorabilibus eiusdem auctoris comparari solet. Cicero adulescens hunc dialogum Latine convertit[2], e qua versione brevia fragmenta tantum hodie exstant[3].

De chronologia recensere

Sermo in libro circa 400 a.C.n. habetur, post mortem Cyri Minoris (401 a.C.n.), quam Socrates memorat[4], sed antequam ipse accusaretur atque damnaretur (399 a.C.n.). Prima verba Oeconomici, ἦκουσα δέ ποτε αὐτοῦ[5], cum hoc anno congruere quidem non videntur : nam Xenophon illo tempore Athenis esse non potuit, ut qui cum Decem Milibus per Asiam iter faciebat, sed de mera formula introductionis agitur nec multum ad Xenophontem refert utrum narrator ipse sit necne[6]. Ne illud quidem contra facit, quod Socrates Critobulum ad colloquium cum Aspasia invitat[7] : certe Aspasia tunc temporis anicula plus quam sexaginta annos nata erat, nec tamen mortuam fuisse constat nec quicquam obstabat quin de praeterita vita sua doceret. Praeterea parvula temporum inconcinnitas Xenophontem effugere potuit.

Quo tempore liber compositus sit nescimus. Multi putant primam partem cum Critobulo iam inchoatam esse cum Xenophon in Elide in praedio Scilluntio unacum uxore et liberis vitam agebat, secundam vero partem cum Ischomacho et totum opus multo postea peractum esse (circa 360 a.C.n. ?). Hanc chronologiam in primis praeferunt ii qui putant hoc libro voluisse Xenophontem Atheniensibus suadere[8] ut ad agriculturam redirent postquam imperium maritimum (thalassocratia) eis collapsum est[9].

De personis recensere

  • Socratis maieuticam et artem interrogandi prima parte dialogi de finitione oeconomiae bene agnoscimus. Postea velut recedere atque sub Xenophontis/Ischomachi opinionibus latere videtur. Num vero Socrati agricultura cordi fuerit nescimus, certe non peritus eius artis erat quae ab Ischomacho hic docetur. Laudationem autem nuper mortui Cyri Minoris et Imperii Persici[10] ad argumenta ab ipso auctore dilectissima pertinere apparet. Quod artifices adeo contemnit ut eos in bene moratis civitatibus (sc. Sparta) civitate exclusos esse memoret[11], si talis opinio vero Socrati fuit, facilius intellectu fit cur tam multis odio fuerit atque a populo Atheniensi morte damnatus sit. Socrates ita velut secundas partes agens argumento fuit nonnullis criticis modernis cur Oeconomicum ad ultimos annos Xenophontis pertinere iudicarent, cum iam pallesceret in mente imago magistri.
  • Critobulum, Atheniensem civem divitem, filium Critonis, iam in Convivium et in Memorabilia sua induxerat Xenophon[12]. Etenim Socratem, quamquam multo iunior, familiariter diligebat atque admirabatur ; cui mens parum acuta fuisse videtur : itaque Socratis ingenium in lucem prodebat. Adulescentulorum amoribus pronior alioqui habebatur[13]. Hic, adiuvante Socrate, oeconomiam tamquam scientiam rei familiaris (οἶκος) augendae finivit, rem familiarem autem esse omnia quae ad vitam usui esse possunt[14].
  • Ischomachus, sive verus civis Atheniensis fuit sive ab auctore fictus, primas partes, quamquam absens[15], in dialogo agit atque docet[16] quae Xenophonti visum est doceri. Eum Socrates adiit tamquam scire cupiens quid sit vir bonus (talis enim ab hominibus vulgo dicebatur). Quapropter eum hortatur ut sibi explicaret quibus rebus agendis operam daret et quomodo viveret. Plerumque autem in praedio suo rustico versabatur et rei familiari providebat[17]. Pater eius divitias suas per amorem agriculturae collegerat : agros enim vel male cultos vel omnino neglectos vili pretio redimebat atque postquam eos ordinaverat atque fructuosos reddiderat rursus multo pluris vendebat. Qui pater fortasse imago est litteraria ipsius Xenophontis patris[18], de quo nihil accepimus. Ut ipse Xenophon Ischomachus disciplinae et ordinis[19] studiosissimus erat, non minus necessariorum in domo sua quam in re militari vel omnino in civitate. Bonus dominus, ut dux exercitus bonus , is est qui subiectos sibi oboedientes et studiosos facere scit. In mentem statim venit per Ischomachum Xenophontem suum experimentum nobis tradere atque vitam quam ipse in Elide atque maiores Athenis egerunt extollere voluisse.
  • Uxor Ischomachi admodum adulescentula ei nupsit et a marito formatur (fortasse Philesiam, uxorem Xenophontis aliquo modo repraesentat). Certe docilis et studiosa est, optimam indolem praestat. Auctori matrimonium est societas vel communitas bonorum et corporum[20], liberorum educandorum causa creata. Arbitratur enim naturam esse femineam atque eodem modo naturam esse masculam a deo ita conformatas quo melius ad opera diversa aptarentur atque coniugio opem mutuam sibi ferre possent. Natura feminea ad opera domestica, natura virilis ad opera in aperto efficienda (agri, peregrinationes, bellum...) pronior ei videtur[21].

Editiones recensere

Si vis plura legere recensere

  • Eduardus Delebecque, Sur la date et l'objet de l'Économique. Revue des Études Grecques, 1951 vol.64, pp. 21-58 [1]
  • Domingo Plácido Suárez, La dépendance dans l'Economique de Xénophon, Vesontio : Presses universitaires Franc-comtoises, 2001. (Institut des Sciences et Techniques de l'Antiquité. Série Esclavage et dépendance, 1625-0451). ISBN 2-84627-048-1
  • Michael Foucault, "La maisonnée d'Ischomaque" in Histoire de la sexualité t.2 : L' Usage des plaisirs . Parisiis : Gallimard, 1984. (Bibliothèque des histoires) pp169-183.
  • Claudius Mossé, "Xénophon économiste" in Hommages à Claire Préaux, Bruxellis, 1975, pp169-175.
  • C. Natali, "Socrate dans l'économique de Xénopphon" in Socrate et les socratiques, curantibus Gilberto Romeyer Dherbey et Ioanne-Baptista Gourinat, Parisiis, Vrin, 2001, pp263-288. ISBN 2-7116-1457-3.
  • Sara B. Pomeroy, Xenophon Oeconomicus : a social and historical commentary, Oxonii, Clarendon Press, 1994.
  • Leo Strauss, Xenophon's Socratic Discourse: An Interpretation of the "Oeconomicus", Ithaca: Cornell University Press, 1970 ISBN 1-890318-96-5
  • Sandra Taragna Nova, Economia ed etica nell' "Economico" di Senofonte. Torino : G. Giappichelli, 1968. (Università di Torino. Facultà di lettere e filosofia. Filologia classica e glottologia ; 3) Recensio critica

Notae recensere

  1. καλὸς κἀγαΘός : kalos kagathos
  2. De Officiis II,87. Servius ad Georgicon I,43. Vide etiam de Senectute 59.
  3. Apud Columellam (lib.XI et XII), grammaticum Nonium Marcellinum, Macrobium (Sat. III,20,4).
  4. IV,9.
  5. "Audivi quondam eum..."
  6. Nonne enim Anabasim sub falso nomine publicavit ?
  7. III,14.
  8. Quod alioqui valde dubium est.
  9. Eduardus Delebecque, Essai sur la vie de Xénophon, p.235sqq.
  10. IV,4-25.
  11. IV,2-3 et VI,5 : τὰς βαναυσικὰς καλουμένας τέχνας.
  12. Mem I,3,8 et II,6. Vide etiam Platonem Apol. Socr. 38b.
  13. Convivium III,7 et IV,10-28.
  14. VI,4.
  15. Verba eius a Socrate Critobulo referuntur.
  16. Et ipse genere quodam maieuticae utitur : nam facillimam cognitu omnium artium esse agriculturam arbitratur.
  17. Anglice dici potuit : a gentleman farmer.
  18. E. Delebecque, Essai sur la vie de Xénophon, 1957, p.25.
  19. VIII,1-23 : "οὐδὲν οὔτως οὔτ' εὓχρηστον οὓτε καλὸν ὰνθρώποις ὡς τάξις".
  20. VII,11-12 et X,4 : κοινὸν, κοινωνός.
  21. VII,18-32.