Phaedo (Plato)
Phaedo (Graece Φαίδων) est dialogus Platonis anno incerto editus, in quo Phaedo Elidensis, discipulus Socratis, philosopho Phliasio Echecrati de ultimo die Socratis narrat. Socrates, in carcere coniectus, de natura mortis et immortalitate animae cum Cebete et Simmia, philosophis Thebanis, disputat. Argumenta pro immortalitate animae et contra immortalitatem exponuntur cum Theoria Formarum. Maxime insignes inter haec argumenta sunt duae rationes: ratio recordationis et ratio formarum aeternarum, quarum anima participat. Tunc Socrates fatum animae post mortem exponere incipit. Post letum, iudicium et poena animas opperiuntur. Hic dialogus solus est ubi Xanthippe, uxor Socratis, adest. Semel etiam breviter loquitur, cui autem Socrates non respondet.
Marcus Porcius Cato Uticensis hunc librum ante suam mortem voluntariam legisse narratur.
Personae dialogi
recensere- Cebes, civis Thebanus, Pythagoricus. Cum Simmia Socrati respondet atque disputationi dialecticae interest.
- Crito, vetus Socratis amicus, disputationis non particeps sed ad morem amico gerendum semper paratus
- Echecrates Phliasius Phaedonem advenientem avide interrogat de morte et ultimis Socratis verbis de quibus nondum certior fieri potuit. Ita narrationem Phaedonis movit. Ipse Pythagoricus fuisse videtur.
- Phaedo Elidensis, narrator qui dialogum refert cui adfuit. Discipulus tunc Socratis erat, postea et ipse ludum philosophicum rexit.
- Simmias, civis Thebanus, Pythagoricus. Cum Cebete Socrati respondet atque disputationi dialecticae interest.
- Socrates (quem omnes norunt).
Quid sibi proposuerit auctor
recenserePhaedoni non tantum dialectica disputatio de anima humana inest sed etiam humanum drama, hoc est narratio ultimae diei et mortis Socratis. Nam Plato ostendere voluit quam intrepide mortem adierit[1] magister suus et quam benigne amicos et comites consolari conatus sit, quae pars operis lectores modernos maxime movet. Nihilominus hic liber non tamquam testimonium fidum de ultimo Socratis sermone legendus esse videtur. Etenim Plato eo die non adfuisse ipse fatetur[2] et multae opiniones in eius ore positae numquam Socratis fuisse videntur, ut inter alia theoria formarum. Non igitur ad idem tempus atque Apologia aut Crito operis compositio referenda est sed pluribus post annis compositum est[3]. Thematibus suis potius cum Convivio et Republica coniungendum est. Platoni videlicet congruens necnon patheticum visum est disputationem de animarum fato morti Socrati adponere quae ita fortasse minus arida videretur. Simili modo praecipuos interlocutores e pythagoricis elegit, qui metempsychosim docere solebant.
Summarium
recensereEchecrates Phaedonem Athenis nuper advenientem rogat ut sibi narret ultimas Socratis horas et mortem quoniam ipse illo die adfuit. Ita ille narrare incipit quomodo ipse ceterique discipuli ad carceris ianuam coierint atque exspectaverint dum custodes eam aperirent. Intrantes Socratem vix vinculis liberatum nancti sunt qui crura fricans animadvertit mirari se quod nunc voluptatem perciperet ubi nuper dolorem, velut ac si ex eodem fonte voluptas et dolor orerentur (quod praeludium argumenti e contrariis fuisse videtur). Deinde disputatio cum Simmia et Cebete incipit dum Socrates negat fas esse hominibus voluntariam sibi mortem invitis deis consciscere quoniam in deorum manu sunt, etsi philosophi per totam vitam velut ad mortem tendunt, hoc est ad separationem animi a corpore. Corporis enim cupiditates et dolores liberae mentis cogitationi obstant quam maxime adfectat qui vere philosophus est. Etenim spes magna adest animam corpori superesse atque sortem post mortem animarum quae se austeritate et abstinentia maxime contagione corporis purgaverint ceteris beatiorem fore.
Tunc ab interlocutoribus Socrates impellitur ut causam immortalitatis animae velut coram iudicibus defendere probareque vellet. Haec fuerunt eius argumenta:
- E contrariis contraria gignuntur: ut mors e vita sic vitam e morte nasci necesse est.
- Tunc Cebes theoriam Socraticam de scientia memorat. Socrates confirmat scire esse idearum meminisse quas antequam nasceremur anima nostra vidit. Unde colligitur animam non una cum corpore nasci.
- Visibilia omnia e partibus constant quae dissolvi possunt. Invisibilia, ut anima et divina, partes non habent in quas dissolvi possint.
- Morales rationes addit ad metempsychosim pertinentes quae utilitatem philosophiae demonstrant.
Nihilominus nondum rem Cebeti aut Simmiae omnino persuaserat qui dubitanter mussitantes quaedam obicere cupiunt. Tunc Socrates se olori adsimulat qui moriens cantat ut numquam antea quia ut qui Apollinis avis est futura praesagit atque proxima felicitate gaudet[4]. At homines, quia ipsi mortem reformidant, falso eum narrant maerore et dolore fatum deplorare. Sic Socrates qui et ipse Apollinis minister semper fuit non creditur cum morte appropinquante proximam beatitudinem velut divinat.
Simmias hoc obicit: anima pulcherrima et divina videtur; nonne tamen et harmonia musicalis haec epitheta meruit quam lyra quae emisit cum deleta est et ipsa periit? Cavendum igitur ne anima tale genus harmoniae sit e corporeis tensionibus enata. Cebes non repugnat quin anima ante corpus iam sit quoniam discere est reminisci. Quid tamen obstat quin anima postquam multa corpora, ut homo in vita sua multa pallia, induit tandem oneri impar et ipsa cesset ut homo qui multis palliis superfuit in fine moritur. Simmiae Socrates facile respondet harmoniam ante lyram esse non posse; econtra anima corpus praecedit, ut ipse fatetur. Praeterea gradus sunt in harmonia quae non sunt in anima. Cebeti primo per ambages respondet: narrat enim se olim causas rerum apud physicos requisisse nec quidquam certi apud eos invenisse. Quondam tamen audisse Anaxagoram νοῦν - hoc est mentem - primam omnium causam esse docere. Itaque librum eius avide legisse sed a spe cito destitutum esse. Putasse enim mentem in rebus ordinandis ad optimum quodque respexisse atque Anaxagoram tantum explicaturum cur optimum esset quod ita ordinasset. At illas causas finales quas desiderabat apud eum non invenisse sed tantum causas mechanicas. Post quae se ad formarum vel idearum theoriam decurrisse dicebat: esse enim aliquid Pulchrum per se et in se nec ulla res pulchra dici potest ob aliam causam nisi quia aliquo modo illius Pulchri particeps est. Illae ideae proprietates necessarias habent sine quibus esse quae sunt desinunt. Exempli gratia numerus tres imparitatem comprehendit sine qua non potest esse. Simili modo quoniam vitam corpori confert animae idea cum notione vitae necessario coniuncta est. Contraria autem in eodem loco eodem tempore non admittuntur: quocirca animae idea mortem, rem vitae contrariam, non admittit.
Si anima mortalis esset malis bene cessisset qui ita poenam effugissent. At si immortalis, in primis fovenda curandaque erat non ad vitam praesentem tantum sed ad aeternitatem aevi. Unde in longum mythum ingreditur Socrates quo Inferna ceteramque geographiam metaphysicam describit in qua animis diversum fatum occurrit prout meliores aut peiores in vita fuerint.
Postremo Phaedo ipsam mortem Socratis cicutam bibentis et maerorem adstantium amicorum sublimi simplicitate refert quae nos maxime movet atque per saecula novis generationibus admiranda tradita est.
De posteritate
recensereQuinto decimo saeculo Leonardus Bruni et Marsilius Ficinus Phaedonem Latine verterunt. Anno 1513 curante Marco Musuro editio princeps textus Graeci apud Aldum Manutium inter cetera Platonis opera Venetiis in lucem prodiit.
Mors Socratis in Phaedone descripta pulchra opera pictori Iacobo Ludovico David[5] et poetae Alphonso de Lamartine inspiravit, qui poema La mort de Socrate inscriptum[6] anno 1823 composuit, sed et multis aliis. Argumentatio quoque de immortalitate animae multos commentarios tam antiquos quam modernos suscitavit: in primis philosophus Iudaeus Moses Mendelssohn Phaedonem ad scientificas notiones octavi decimi saeculi accomodatum rescripsit[7].
Notae
recensere- ↑ 117b: Καὶ ὃς λαβὼν καὶ μάλα ἵλεως, ὦ Ἐχέκρατες, οὐδὲν τρέσας οὐδὲ διαφθείρας οὔτε τοῦ χρώματος οὔτε τοῦ προσώπου...
- ↑ 59b.
- ↑ Iam Siciliam visitasse videtur (111e).
- ↑ 85a: ᾄδοντες καὶ ἐν τῷ πρόσθεν χρόνῳ, τότε δὴ πλεῖστα καὶ κάλλιστα ᾄδουσι, γεγηθότες ὅτι μέλλουσι παρὰ τὸν θεὸν ἀπιέναι οὗπέρ εἰσι θεράποντες
- ↑ Alphonse Salmon, "Le « Socrate » de David et le « Phédon » de Platon", Revue belge de Philologie et d'Histoire, 1962: 90-111
- ↑ Hic legere potes. Cf Aurélie Loiseleur, "Lamartine et le «philosophe mourant». Méditations poétiques, impressions philosophiques", Romantisme, 2004 (n° 124): 43-52
- ↑ Phaedon oder über die Unsterblichkeit der Seele, 1767. Hic legere potes
Editiones et commentarii
recensere- Collection des Universités de France: Léon Robin, Platon. Oeuvres complètes IV.1, Les Belles Lettres, 1926
- Olympiodori philosophi in Platonis Phaedonem commentaria edidit William Norvin, in aedibus B. G. Teubneri, 1913 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- In Platonis dialogum, qui Phædo, seu de animorum immortalitate inscribitur, Sebastiani Foxii Morzilli hispalensis commentarii. Acceßit locuples rerum ac verborum memorabilium index, Basileae, per Joannem Oporinum, 1556
- Leendert G. Westerink, The Greek commentaries on Plato’s Phaedo, Amsterdam, 1976. Duo volumina. Recensio critica
- Sebastián Fox Morcillo, Comentario al Diálogo de Platón, Fedón o la inmortalidad del alma, Pamplonae, Eunsa, 2010
Plura legere si cupis
recensere- Jacques Bels, "La double qualification du « Phédon »", Revue de l'histoire des religions, 1987: 47-59
- Maddalena Bonelli, Leggere il "Fedone" di Platone, 2015 Recensio critica
- Ronna Burger, The 'Phaedo'. A Platonic Labyrinth, Novo Portu Connecticutensi 1984, 0-300-03163-7 (altera editio 1999)
- Sylvain Delcomminette, Pieter d'Hoine, Marc-Antoine Gavray (ed.), Ancient Readings of Plato's Phaedo, Lugduni Batavorum 2015 (Philosophia Antiqua 140), ISBN 978-90-04-28217-9
- Louis-André Dorion, "La misologie chez Platon", Revue des Études Grecques, 1993: 607-618
- Kenneth Dorter, Plato's Phaedo. An Interpretation, Toronti 1982, ISBN 0-8020-5550-8
- Marc Durand, Trois lectures du "Phédon" de Platon : pour une approche onto-théo-psychologique, l'Harmattan, 2006 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Theodor Ebert, Sokrates als Pythagoreer und die Anamnesis in Platons "Phaidon", F. Steiner, 1994
- David Ebrey, Plato's Phaedo : forms, death, and the philosophical life, Cambridge University Press, 2023 Introductio
- Jacques Fantino, "Vivre et penser : la philosophie, en écho au Phédon", Cahiers du Portique, 2014: 43-49
- Simone Follet, "Le sentier de la raison (Platon, Phédon, 66b)" in Dieux, héros et médecins grecs. Hommage à Fernand Robert, 2001: 121-130
- Franck Fischer, "La «méthode» et les «hypothèses» en «Phédon» 99d-102a", Revue Philosophique de Louvain, 2002: 650-680
- Françoise Frazier, "Une relecture du mythe final du Phédon. Le philosophe et son logos" in Troïka. Parcours antiques. Mélanges offerts à Michel Woronoff I, 2007: 189-202
- Dorothea Frede, Platons ‘Phaidon’. Der Traum von der Unsterblichkeit der Seele, Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadt 2005 (secunda editio).
- Marc-Antoine Gavray, "Les interprétations néoplatoniciennes du Phédon de Platon", Annuaire de l'EPHE, 2014: 173-180
- Ivan Gobry, Premières leçons sur le "Phédon" de Platon, Presses universitaires de France, 1999 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Idem apud Gallica
- Johann Christoph Gottleber, Animadversiones ad Platonis Phaedonem et Alcibiadem Secundum, Lipsiae 1771
- Yvon Lafrance, "Les puissances cognitives de l’âme : la réminiscence et les Formes intelligibles dans le Ménon (80a-86d) et le Phédon (72e-77a)", Etudes platoniciennes, 2007: 239-252
- Christopher Rowe, "Contre Platon : philosophie et littérature dans le Phédon", in Contre Platon 2, Vrin, 1995: 271-291
- Jacqueline Salviat, "Καλὸς γὰρ ὁ κίνδυνος, Risque et mythe dans le Phédon", Revue des Études Grecques, 1965: 23-39
- René Schaerer, "La composition du « Phédon »", Revue des Études Grecques, 1940: 1-50
- Johannes Vahlen, De Phaedonis Platonici loco quodam disputatio, Berolini 1896
Nexus externi
recensere- Textus apud Vicifontem Graecum