Apollo, (-inis, m, Graece Ἀπόλλων, Apóllōn) in mythologia Graeca est filius Iovis et Latonae, Deli in insula] natus. Qui est deus vaticinationis, musicae, iuventutis, scientiae, medicinae, et solis (igitur, varia habet cognomina, primo scilicet Phoebus (Graece φοῖβος 'resplendens, luminosus') etiam Paean, 'deus salutaris').

Apollo sauroctonus e Museo Lupariensi Lutetiae.

Pater est Aesculapii, dei medicinae. Cum olim Aesculapius virum ex morte resuscitavisset, Iovis furor incensus est, quia Apollinis filius naturam mundi a deis factam mutare ausus erat: tunc Iuppiter Aesculapium fulmine cecidit. Apollo ad filium suum vindicandum Cyclopem quendam occidit arma Iovis facientem, fulmina terribilia. Qua re deus summus summa ira inflammatus Phoebum damnavit: debuit decem annos se in servitutem regis Admeti dare.

Apollo, amicus Troianorum, Achillem stravit, fortissimum militem Graecorum. Amavit praecipue Artemidem sororem, deam animalium. Antiquitate Apollo erat deus solis; prius Sol (Helios) erat deus solis.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Apollinem spectant.