Aesculapius
Aesculapius (-i, m.) (Graece Ἀσκληπιός) filius Apollinis, semideus qui artem salutarem curavit. Chiro eum medicinam docuit[1]. Machaonem et Podalirium genuit, qui medici Achaeorum in bello Troiano fuerunt. Quia mortuos ad vitam reddebat ab irato Iove fulmine ictus perisse dicebatur[2]
Nonnullas filias habuit Aesculapius ab uxore Coronide, e quibus notissimae sunt Salus (ὑγίεια) et Panacea (παναίκεια). Meditrina una filiarum nonnumquam habetur, quae creata est ex Meditrinalibus, quae omnes vinum novum bibentes celebrabant. Nomen huius festi Romani a medendo extractum esse dicitur.
Notissimus cultus Aesculapii Epidauri situs est. Alia praeclara Aesculapia fuerunt Pergami, Ephesi, in Cyrenaica et in Creta, necnon Athenis[3]
Aelius Aristides scripsit libros sex de somniis quibus Aesculapium vidit.
NotaeRecensere
FontesRecensere
- Hyginus, Fabulae 49
- Pausanias libro secundo Descriptionis Graeciae 26.3 - 27.3
- Pindarus, Pythica III.
Nexus interni
Nexus externiRecensere
- Imagines Aesculapii in Musaeo Iconographico Warburgiano