Alcestis (Euripides)
Alcestis (Graece Ἄλκηστις) est tragoedia quam Euripides anno 438 a.C.n. Dionysiis docuit quaeque secundas tulit, Sophocle tum primas referente. Quartum drama tetralogiae erat cum Cressis, Alcmaeone in Psophide, Telepho. De Alcestidis fabula ante Euripidem poeta Phrynichus tragoediam iam composuerat[1]
Personae
recensereActio Pheris in Thessalia agitur ubi regnat Admetus, Pheretis filius. Scaena portam palatii Admeti ostendit. Hae sunt personaeː
- Admetus, Alcestis maritus.
- Alcestis, Peliae regis filia[2] et Admeti uxor. Unam filiam et unum filium habet.
- Apollo, qui prologum recitat et Herculis adventum in altercatione cum Morte praenuntiat.
- Thanatos (Mors).
- Heracles in Thraciam ad Diomedis stabulas iter faciens.
- Pheres, Admeti pater senex
- Eumelus, filius Admeti et Alcestis
- Chorus senum Pherarum.
- Servus et ancilla
Argumentum
recensereAlcestis pro marito voluntariam mortem adire probavit, infernis deis ut satisfaceretur. Apollo eius salutem a Morte frustra petivitː mox in scaena sub ipsis spectatorum oculis moritur Alcestis et Admetus funus parare incipit. Cum pater Pheres mortuae dona fert, filius patrem contumeliosis verbis increpat quod iam senex non ipse mori voluisset. Pheres Admeto non minus acerbe respondet, socordiam esse viro indignam uxorem pro se mori pati. Per ludibrium laudat eius propositumː immortalem enim fore si unicuique uxori ita pro se mori persuaserit. Tum vero Hercules ad Diomedis equas domandas in Thraciam iter faciens apud amicum et hospitem Admetum advenit. Qui, ne heros luctuosae domus vitandae causa alibi deverteret, de funere mentitur alienam feminam forte in domo mortuam efferri praedicens. Quibus verbis fidem habens, dum familia omnis dominam flet et gemit, Hercules vinum bibit et clamose laetatur. Mox tamen veritatem a servo audit cui voluptatibus vitae frui suadebat. Pudore commotus Hercules tam amantis hospitis uxorem Morti luctando eripere constituit atque marito Admeto eam reddit. Hac fabula ostenditur quantum Graecis antiquis hospitum vincula cordi fuerint[3].
De iudicio commentatorum
recensereIam ab initio usque adhuc fabula Euripidea de Alceste et de persona pugnacis Herculis tam vinolenti quam violenti et vere comici diverse iudicatur. De causa controversiae in didascaliis antiquis Alcesti Euripideae additis adnotatum est poetam in certamine dramatico secundum locum obtinuisse illa tetralogia, cuius quartus ludus Alcestis esset. Ideo philologi antiqui hunc ludum, loco comoediae actum, iudicaverunt "κωμικοτέραν ('comicotéran', Latine nimis comicam) habere crisin", et a poeta factum "esse σατυρικώτερον ('satyrikóteron', similiorem ludo satyrico), deflectentem in gaudium et voluptatem". Item vituperaverunt "alienam esse Alcestem (sicut Orestem eiusdem poetae) a poesi tragica, quia a calamitate perductam esset ad felicitatem et laetitiam, id quod magis comoediam decet." (Id ipsum „quod magis comoediam decet" etiam nostra aetate finis legitime exspectatus comoediae est, dictus „lieto fine" sive „happy end".)
Etiam Wieland[4] libello suo „Alceste", quem 1772/73 scripsit et quinque epistulis „Briefe an einen Freund über das deutsche Singspiel 'Alceste'" („Epistulae ad amicum datae de Singspiel germano 'Alceste'") defendit, ab Antonio Schweitzer in musica posito, fabulam Euripideam vituperavit. Secundum gustum illorum annorum (Theodisce „Empfindsamkeit" et rococo nominatum) Alcestis Admeto inscio et invito mortem subit et postremo ab inferis redit. Praecipue personam Herculis ab omni pugnacitate comica seclusit eumque nobili quadam sensualitate praeditum reddidit.
Goethius tunc captus motu Sturm und Drang, hanc rem valde indignatus est. Per ludum invectivum „Götter, Helden und Wieland (Eine Farce)", quem modo Luciani apud inferos locavit atque in quo personas illius fabulae inducit, Euripidem defendens, Wielandum aggressus est ut ignavum eiusque dramatis personas ut effeminatas. Cui controversiae vehementi his in annis totus circulus eruditorum interfuit.[5]
Notae
recensere- ↑ Servius, Ad Aeneidem IV.694. Scholia ad primum versum Euripideae tragoediae.
- ↑ Versus 37 et 82.
- ↑ Aristophanes Vespae 1238 cum scholia.
- ↑ Sequentia debentur adnotationibus ad Goethii "Götter, Helden und Wieland" in Goethe Berliner Ausgabe vol. 5, pag. 609-612.
- ↑ Goethium ipsum invectivae suae foedae in Wielandum („garstig Zeug gegen Wieland" [Goethius ad Ioannem Christianum Kestner, Maio 1774] paenituit, immo in persona Iphigeniae eius a doctis similitudo quaedam cum Alceste Wielandiana reperta est.
Plura legere si cupis
recensere- Maurice Croiset, "Observations sur le rôle d'Admète dans l'Alceste d'Euripide", Revue des Études Grecques, 1912ː 1-11
- Bernadette Morin, "A propos de la place d’Alceste dans la tétralogie de 438 av. J. C.", Bulletin de l'Association Guillaume Budé, 2016ː 35-56
- Guido Paduano, La formazione del mondo ideologico e poetico di Euripide : Alcesti, Medea, Pisae, 1968. Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- Pietro Pucci, "Euripides post-modern: "The Alcestis"", Trends in Classics, 2011ː 301-340
- Ritter, Julius (1875). De Euripidis Alcestide. typis Ratii
- P. Roussel, "Le thème du sacrifice volontaire dans la tragédie d'Euripide", Revue belge de Philologie et d'Histoire, 1922ː 225-240
- Zoé Schweitzer, "Buchanan, helléniste et dramaturge, interprète d’Euripide (Medea et Alcestis)", Etudes Epistêmê, 2013ː 23
- Charles Segal, "Euripides' "Alcestis": Female Death and Male Tears", Classical Antiquity, 1992ː 142-158
Nexus externi
recensereVide Ἄλκηστις apud Vicifontem. |