Pelias (Graece Πελίας) in mythologia Graeca est filius Neptuni et Tyrus[1], rex Iolci in Thessalia, frater Aesonis, et patruus Iasonis. Ex Anaxabia uxore unum filium genuit, Acastum, et quinque filias: Alcestem, Pelopiam, Medusam, Pisidicen, Hippothoen.[2]

Iason redux vellus aureum Peliae porrigit. Crater in Apulia circa 340–330 a.C.n. pictus. Ex Musaeo Lupariensi, Lutetiae Parisiorum.

Pelias fratrem regno avito spoliavit: nam Aeson, filius regis Crethei et Tyrus uxoris[3], patri rite successerat. Postquam regnum fratris iniuria usurpavit, timere coepit filium Aesonis, Iasonem. Itaque eum in Colchidem apud regem Aeetam misit, ad vellus aureum quaerendum; sperabat enim adulescentem ex tam periculosa expeditione numquam rediturum. At Iason, vellere aureo potitus, rediit cum Medea, filia Aeetis magicarum artium perita, quam auxilii praebiti gratia uxorem duxerat. Tum nova uxor crudelem ultionem parat: nam, dum coram eis annosum arietem in tenerum agnum convertit, filiabus Peliae Medea persuasit herbis validis et magicis carminibus se iuventutem Peliae reddere posse. Tum omnes filiae praeter Alcestem quae noluit patrem suum cultris confodere, ut veterem sanguinem exhaurirent, et corpus exsangue in aquam ferventem et magnum aeneum caccabum coniecere. Qui miserabiliter ita periit: nam Medea dolo herbas sine vi delegerat.

Haec fabula argumentum erat Peliadum Euripidis, hodie deperditarum.

Notae recensere

  1. Odyssea XI.235-259.
  2. Sic Hyginus 24: sed nec de numero nec de nominibus filiarum inter omnes auctores constat.
  3. Odyssea XI.259.

Fontes. recensere