Vide etiam paginam discretivam: Hyginus

Hyginus fuit mythographus Graecus qui forsitan secundo saeculo vixit et librum Genealogiarum (vel Fabularum) Latine scripsit. Potest fieri ut hic idem Hyginus Poeticam Astronomicam quoque scripserit. Secundum Oxford Classical Dictionary,[1] Hyginus mythographus non idem est atque Gaius Iulius Hyginus. Quibusdam enim latinitas mythographi indigna visa est quae ad aureum saeculum litterarum Latinarum pertineret. Non omnes tamen consentiunt: nam Johannes Yvinus Boriaud in praefatione editionis[2] suae Latinae et Francogallicae Fabularum (1997), critica disputatione habita, concludit, ex his quae hodie scimus, nihil obstare videri quin mythographus et bibliothecarius Augusti unus et idem homo fuerit.

De astronomia (1450-1500 ca., Bibliotheca Medicea Laurentiana, pluteo 89 sup 43).

Nexus interni

Notae recensere

  1. In tertia editione, s.v. Hyginus (3).
  2. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1997.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hyginum mythographum spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Deutsche Biographie