Colchis[1] (Georgiane კოლხეთი; Graece Κολχίς) est regio triquetra magnae antiquitatis in orientali Ponti Euxini litore et in montibus Georgiae hodiernae iacens. Incolae Colchi[2] appellantur.

Colchis et Iberia inter annos 600 et 150 a.C.n.

In fabulis Aeëtes, Medeae pater, in hac regione regnavisse dicitur, quo Argonautae navigaverunt, ut pellem auream caperent.

NotaeRecensere

  1. Plin.Nat. 6.21.
  2. Cic.Att. 9.10.3; Vitr.Arch. 2.1.4.

Nexus interni