Carmen
Carmen (-ĭnis, n.) in musica est compositio pro voce sive vocibus humanis, usitate verbis praedita et per cantum peractum. Carmen cum instrumentorum musicorum adiunctione sit, vel sine instrumentis ut in carminibus a cappella peractis. Verba carminis plerumque naturam poeticam habent, usitate extremorum verborum similia sonitús.
Olim omnia poëmata musicam adsectabantur, ut omnia poëmata saepe quoque carmina dicebantur. Accuratius autem carmina hodie cum poëmatis discrepant specialiter propter verba cantici quae nonnunquam prosaica sunt.
Saepe multa instrumenta musica simul in compositione quadam sonantur, sed carmina cum musica instrumentali discrepant propter partem vocis humanae necessariam.
Carminorum lingua solet esse vulgaris, quare latina carmina hodie infrequente componuntur. Tamen, creantur latina carmina etiam in XXI saeculo, cum tertii millennii musica; exemplum est Gianluca Cellai (Kronos), qui composuit carmen Magica Europa et alia.
Nexus interni