Cavatina (verbum Italiana, ex cavata 'prolatio toni ex instrumento') in musica primum fuit breve naturae simplicis carmen, sine modo altero atque iteratione melodica. Nunc autem verbum simplici cantui canoro saepe adhibetur, contra arias et cantus recitatorios splendidos et elaboratos, atque plerumque est pars magni motus musici vel scaenae in oratorio vel opera.[1]

Cavatina fortasse praeclarissima—non carmen pro vocibus humanis, sed motus pro instrumentis—est quintus Quarteti pro fidibus 13 Ludovici van Beethoven.[2] Carmina praeterea "Se vuol ballare" in opera Le Nozze di Figaro Wolfgangi Amadei Mozart et "Ecco ridente in cielo" in opera Tonsore Sevillae Ioachimi Rossini etiam sunt cavatinae.

  1. Encyclopædia Britannica (1911). "Cavatina", vol. 5.
  2. Grove, George, ed., "Cavatina," in A Dictionary of Music and Musicians (Macmillan & Co., Ltd., 1900), 1: 328.
 
Musica

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!