Violina[1] vel violinum,[2] aut fidicula[3] vel fidicula violina,[4] est chordophonum plerumque ligneum, quod quattuor (vel multo rarius quinque) nervis vel chordis intervallis paribus, scil. diapente perfectis,[5][6] intendi solet. Olim nervi ex intestinis ovium vel equorum faciebantur. Hodie autem violinistae nervis metallicis saepius utuntur, nisi forte opera antiquiora producentes etiam violinas illi mori antiquiori adaptent.

Anatomia violinae.
Soni nervorum violinae.

Violina canunt (vel violinam tangunt) tractantes super nervos arcum ex materia lignea et saetis equinis factum, quae actio facit nervos oscillare. Ad hanc oscillationem nervorum efficiendam saetas resina Colophonia illini oportet, ut eo modo exasperatae melius adhaereant nervis. Sunt et quarundam compositionum partes, quas ad producendas praescriptum est, ut sonus digitis e violina carpendus sit. Id a compositoribus praescribitur addita adnotatione Italiane pizzicato, abbreviata pizz., cum usus arcus vocabulis arco vel ord(inario) iubeatur. Adnotatione col legno (id est 'ligno') utuntur, ut violinistae contra morem solitum ligneam arcus partem adhibeant.

Violinistae notabiles recensere

Notae recensere

  1. Violina, ae f. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  2. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  3. Fidicula, -ae f. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).; fidiculae, -arum: Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961)
  4. Lexicon Recentis Latinitatis, Carolus Egger
  5. De nominibus intervallorum videas Vitruvius, De architectura 5,4,8
  6. Modus chordarum his tonis definitus est: e″ a′ d′ g

Nexus interni recensere

Bibliographia recensere