Marcus Vitruvius Pollio fuit architectus et scriptor Romanus saeculi primi a.C.n. Libro de architectura disputante innotuit.

Wikidata Marcus Vitruvius Pollio
Res apud Vicidata repertae:
Marcus Vitruvius Pollio: imago
Marcus Vitruvius Pollio: imago
Nativitas: 80 a.C.n.; Res Publica Romana
Obitus: 15 a.C.n.;
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Marcus Vitruvius Pollio

Architectus, munitor machinatorque qui eadem Augusti aetate vixit. Miles in Gallia, Hispania, Graeciaque C. Iulio Caesare duce fuit. Quo facto, ob famam eius, Augustus ei mandavit ut machinas belli appararet. Huius officii gratia, opus suum componere potuit, et etiam ita gratiam habuit, ut totum librum De architectura Augusto dedicaret. Liber De architectura inscriptus post antiquitatem effectum magnum apud architectos habuit. Praesertim architecti renascentiae Vitruvianas aedificiorum perfectorum formas suas fecerunt, easque ad nova aedificia aedificanda accommodaverunt. Praesertim grati fuerunt antiqui columnarum ordines.

Vitruvii De architectura libri decem

recensere
 
Praefiguratio hominis Vitruviani appellati, in editione Novocomensi De architectura anno 1521 impressa
 
Homo Vitruvianus, imago a Leonardo Vincio delineata, ex Pollione nominata est.

Vitruvius Latine scripsit tractatum De architectura. In prooemio libri primi, Imperatori Augusto suos libros devovit ut ei scientiam de commoditate aedificiorum daret. Videtur Vitruvium propositum Marci Vipsanii Agrippae restitutionum publicarum faciendarum rettulisse. Istud opus est solum de architectura magnum opus adhuc notum quod ex aevo antiquo permansit. Secundum Petrum Liukkonen, hoc opus "ex Renascentia Recenti artifices, philosophos, architectosque inspiravit, inter quos sunt Leo Baptista Alberti, Leonardus Vincius, et Michelangelus." Secundum magnum opus de architectura, recensus Librorum Decem Alberti, non usque ad 1452 scriptum est.

Clarus Vitruvius factus est in opere De architectura quodcumque aedificium tres virtutes—firmitatem, utilitatem, venustatemque—praebere debere adfirmando. Hae nonnumquam Virtutes Vitruvianae aut Trinitas Vitruviana appellantur. Architectura naturam imitari debet, secundum Vitruvium. Ut nidos conficerent apes avesque, sic et homines domus ex materie naturali olim aedificavisse. Hanc aedificationis artem perficientes, Graeci ordines architecturae—Doricum, Ionicum, Corinthium—confabricati sunt. His ordinibus naturam proportionis rationisque intellegere inciperunt, et posthac reppererunt rationes corporis humani. Rationibus istis Vitruvius definiverat hominem Vitruvianum, quem Leonardus Vincius posterius depinxit: corpus humanum circo quadratoque, exemplaribus principalibus geometricis ordinis cosmici, inscriptum. 

Bibliographia

recensere
 
Titulus operis De architectura, Italiane a Caesare Caesariano versi, Comi anno 1521 primum editi (Institutum Getty Angelopolitanum)
  Si plus cognoscere vis, vide etiam De architectura (Vitruvius)#Bibliographia.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcus Vitruvius Pollio spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art