Chorda
Chorda[1] (a Gr. χορδή), vel nervus,[2], et in Latinitate classica fidis, est pars vibrabilis instrumenti chordati. E qua materia conficiatur, genere instrumenti pendet. Apud antiquos ex intestinis animalium conficiebatur, ut ex etymologorum deliberationibus (Lat. haruspex; Sanskr. hirā 'vena'; Nord.ant. gǫrn 'intestinum' > Suec. garn 'filum', etc.) apparet. Etiam nunc nervi fidicini ex intestinis siccatis tortisque, saepe quidem ex nylono aut ex chalybe fiunt.
Chordae violinae violae violoncelli diu ex intestinis ovillis confectae sunt. Inde a saeculo XVIII chordae ex metallo aut ex intestinis fibra argentea aereave circumplicata corroboratis confici coeptum est. Quarum quidem usus saeculo XX increbuit. In violinis et violis chordae gravisonae saepe ex intestinis sunt, acutissima autem ex chalybe. Chordae graves violoncelli et contrabassi chalybaeae.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Denyer, Ralph (1992) The Guitar Handbook. KNOPF.
- Rossing, Thomas D. (ed. 2010) The Science of String Instruments. Springer