Albius Tibullus
Tibullus fuit poeta elegiacus Romanus. Circa annum 50 a.C.n. genere equestri natus anno 19 a.C.n. seu paullo postea mortuus est. Vita brevis anonyma, auctoritate dubia, quae in libris manu scriptis post carminibus Tibulli nobis traditur, nomen plenius Albius Tibullus praebet; Horatius autem duo poëmata "Albio" quodam dedicat, qui igitur fuerit "Albius Tibullus" poëta.
Cantat Tibullus de amore suo Deliae, Nemeseos et Marathi pueri, atque de Messallae Corvini, patroni et amici, virtute rerum militarium civiliumque. Elegia septima libri primi a Messallae triumpho de Aquitanis initium capit. Secundum Apuleium[1] nomen verum Deliae Plania erat. Laudat Tibullus in elegiis vitam ruralem et pacem.
Carmina Tibulli libros primum alterumque constituunt Corporis q.d. Tibulliani. Libro tertio eiusdem corporis invenies carmina aliorum poetarum, qui in circulo Messallae fuisse dicuntur (e.g. Lygdamus, Sulpicia).
NotaeRecensere
Nexus interni
- Domitius Marsus, amicus qui finxit epigramma, Tibullo moriente
Nexus externiRecensere
- Tibulli opera cum commentarii Latinis, ex editione Golbéry et Lemaire in Vicifonte (ipsa editio in Internet Archive)
- Vita Tibulli (ex antiquo codice) in Vicifonte
- Elegiarum Tibulli argumenta a Ludolpho Dissenio scripta in Vicifonte (editio Dissenii in Internet Archive)
BibliographiaRecensere
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 256-257
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |