Gabii
Gabii fuerunt antiqua urbs Latina sex et viginti fere milia passuum (20 km) a Roma ad orientem versa[1], in ora lacus vulcanici cui nunc est nomen Lago di Castiglione. Ibi, prima inscriptio Graeca inventa est ab archaeologis, in situ archaeologico qui Osteria del'Osa vocatur.

Per Albam Longam sive Siculos constituta, prope eam transiit via Gabiana, sive Praenestina ut hodie appellantur.
Siquidem tempore Augusti paene incolis vacua erat, sexto saeculo a.C.n., cum maxime floruit, civitas potens erat ut quae per septem annos bellum cum Romanis et eorum rege Tarquinio Superbo sustinuerit nec nisi dolo et fraude victa esse dicatur (de quo vide Sextus Tarquinius). Una e triginta civitatibus confoederationis Latinae erat[2]. Hodie exstant ruinae moenium et templorum. Statua Dianae quoque ibi reperta quae vulgo opus Praxitelis habetur ac Diana Gabina dicitur.
Sub dicione Romana ad viam Praenestinam sita erat et latomias habebat unde lapis ad aedificia Urbis eruebatur.
Ecclesia Catholica Romana Recensere
Gabii fuerunt sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et hodie Sedes Titularis Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Gabina est.
Fontes Recensere
- Dionysius Halicarnassensis, libro quarto Antiquitatum Romanarum cap. 53-58 et 85.
- Strabo, Geographica V.3.10
- Titus Livius, libro primo Ab Urbe condita capitibus 53-54 et 60.
Notae Recensere
- ↑ Id est ad duodecimum lapidem in Via Praenestina (Dion. Hal IV,53).
- ↑ Dion. Hal. Ant. Rom. V,61.
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |