Wikidata Iohannes Albertus Fabricius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 11 Novembris 1668; Lipsia
Obitus: 30 Aprilis 1736; Gambrivium
Patria: Germania

Familia

Genitores: Werner Fabricius;

Iohannes Albertus Fabricius (natus Lipsiae die 11 Novembris 1668; Hamburgi die 30 Aprilis 1736 mortuus) fuit philologus, et bibliothecarius, bibliographus et theologus Germanicus.

Vita recensere

Genitoribus mortuis Lipsiae et Quedlinburgi educatus est. Ex anno 1686 Lipsiae studebat theologiae, philologiae, medicinae. Inde ab anno 1693 apud familiares Bergedorf vitam degebat. Maximi momenti fuit vocatio anno 1694 ab Ioanne Frederico Mayer enuntiata ut Hamburgum peteret et bibliothecarius fieret. Mayer eum docuit scientificum laborem et doctoratu laureavit. Anno 1699 Iohannes Albertus successit Vincentio Placcio philosopho oratorique in Gymnasio academio Hammonensi. Annis inter 1708 et 1711 rector factus et in Schola eruditorum ubi olim socer eius rectoris munere functus erat. Quamvis iterum atque iterum ab universitatibus variis invitaretur stabilitatem loci praetulit.

Adeptiones et gravitudo recensere

Altercationes theologicas vitans latuit et in silentio biographica et bibliographica pro litteris Graecis et Latinis colligebat. Nec in Graecis nec in Latinis ulli epochae parcebat, ut multa pretiosa - ab antiquitate usque ad Medium Aevum et ultra - conflata sunt. Disciplinas multas quoad vitam antiquorum quotidianam obtulit (e.g. de rebus nummariis, calendariis) quae omnia posteriores libenter acceperunt et porro tradiderunt.

Anno 1697 Hamburgi edita est Bibliotheca latina (editio ab auctore novissima annis 1721 et 1722; nova editio Lipsiae 1773), quae statim Londinii et Venetiis reimpresa est. Sequebantur tomis in quattuordecim distributa Bibliotheca graeca (ab Homero usque Constantinopoleos halosin (Hamburgi 1705-28) et tomis in quinque Bibliotheca mediae et infimae latinitatis (ibidem, 1734-36). Accessit biliographia antiquitatum classicarum et Germanorum veterum, editiones apocryphorum et patrum Ecclesiae, Centifolium Lutheranum (Hamburgi 1728-30; i.e. conspectus litterarum a Luthero exaratarum) et historia missionariorum.

Item Hamburgi cultui atque humanitatis operam dabat libros suos vulgo aperturus. Cum aliis societatem linguisticam Teutschübende Gesellschaft condidit. Anno 1715 primo cum amico Michaele Richey generatim de idiomatibus disputationes iniit, postea definite de lingua Theodisca quam optime promovenda atque colenda. Cum dominis Richey et H. Brockes virtutes burgenses auctum annis inter 1724 et 1726 periodicum ethicum quoddam praetitulatum Patrioten edidit cuius momentum Germaniae fines transiit et editionibus pluribus coronatum est. Opera posteriora iam illuminismo oboedire videntur. Anno 1728 e lingua Anglica conversum est opus Himmlische Vergnügen in Gott (1728), anno 1732 Hamburgi et anno 1734 ibidem theologiae ignifera/aquatica (Pyro-Theologie, Hydro-Theologie) editae sunt ut naturae scientiae cum theologia piarentur. Reimarus autem, socero defuncto, palam atque vehementissime in dogmata et traditiones invectus et ingressus est.

Quamquam Iohannes Albergus Fabricius polyhistoricus ipse pauca nova creavit, laudanda est colligendi atque disponendi studium. A nonnullis putatur Leibnitii aemulus felix. Hamburgi in tribu Bramfeld via pro isto viro nominatus est Fabriciusstraße.

Opera recensere

Bibliographia recensere

  • E. Petersen, "Learned Communication: Johann Albert Fabricius and the Literary Communities" in M. Pade (ed.), Renaissance Readings of the Corpus Aristotelicum (Copenhagen: Museum Tusculanum, 2001) pp. 287–94
  • E. Petersen, Intellectum liberare Johann Albert Fabricius: En humanist i Europa. Copenhagen: Museum Tusculanum, 1998
  • Annette Yoshiko Reed, "The Modern Invention of ‘Old Testament Pseudepigrapha’" in Journal of Theological Studies (2009)
  • Werner Raupp: Fabricius, Johann Albert. In: The Dictionary of Eighteenth-Century German Philosophers. General Editors Heiner F. Klemme, Manfred Kuehn, Bd. 1, London/New York 2010, S. 304–306.
  • Werner Raupp: Fabricius, Johann Albert, in: Biographisch-Bibliograhisches Kirchenlexikon (BBKL), Bd. 25, Nordhausen: Bautz 2005 (ISBN 3-88309-332-7), Sp. 393-408 (Bibliographia magnis).

Nexus externi recensere