Lipsia (Theodisce Leipzig) urbs maxima in Saxonia incolarum 590 000 habet. Nomen urbis a verbo Sorabico Lipsk deductum est, quod 'locum tiliosum' significat. Maximi momenti nostris temporibus in urbe est societas pedilusoria RB Leipzig.

Wikidata Lipsia
Res apud Vicidata repertae:
Lipsia: insigne
Lipsia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 51°20′24″N 12°22′30″E
Numerus incolarum: 616 093
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Leipzig

Gestio

Praefectus: Burkhard Jung
Procuratio superior: Saxonia

Geographia

Superficies: 297.80 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Landkreis Leipzig, Nordsachsen, Delitzsch, Leipziger Land, Muldental, Rackwitz, Krostitz, Jesewitz, Taucha, Borsdorf, Brandis, Großpösna, Markkleeberg, Zwenkau, Pegau, Markranstädt, Schkeuditz

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Kiovia

Tabula aut despectus

Lipsia: situs
Lipsia: situs
Domus regia (Königshaus) ad forum sita
Regio Lipsiae

Historia recensere

Lipsia anno 1165 a comite Otto Miseni apud Viam Regiam Viam Imperiique condita est. Ab anno 1497 ibi Nundinae Lipsienses[1] sunt usque ad hunc diem. Mercatus librarius Lipsiensis[2] etiam hic longo temporis spatio habetur.

Anno 1409 universitas Alma Mater Lipsiensis in urbe condita est. In pugna Lipsiensi anno 1813 exercitus Austriacorum, Borussicorum Russicorumque contra Napoleonis exercitum pugnaverunt et eum vicerunt. Centum annis post, immensum Monumentum Proelii Populorum in Lipsia confectum est, quod hodie signum Lipsiae est. Die 1 Octobris - Iudicium Imperii Lipsiae conditum est, summum iudicium Imperii Germanici; quae mansit ad annum 1945.

Post secundum bellum mundanum Lipsia in finibus Germaniae Orientalis erat, donec Germania divisa rursus una facta est anno 1990.

Anno 2005 Lipsia urbs hospita ludorum Olympicorum anni 2012 eligi frustra quaesivit.

Aedificia praecipua recensere

Commeatus recensere

 
Ferrivia strataria.

Incolae noti recensere

Vide etiam: Professores Universitatis Lipsiensis; Alumni Universitatis Lipsiensis

Nati recensere

Mortui recensere

Nota recensere

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lipsiam spectant.
  Lege Λειψία ("Lipsia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam