Carolus Liebknecht
Carolus Liebknecht (natus die 13 Augusti 1871; mortuus die 15 Ianuarii 1919) fuit filius Gulielmi Liebknecht sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae. Una cum Rosa Luxemburg post primum bellum mundanum Berolini a militibus Germanicis interfectus est, quod rebus novis studeret et Grecem Spartaci Factionem communisticam Germanica creavit.
Obitus: 15 Ianuarii 1919; Berolinum
Patria: Imperium Germanicum, Germania
Nomen nativum: Karl Paul August Friedrich Liebknecht
Familia
Memoria
Anno 1912 legatus Dietae Imperii Germanici factionis SPD electus est. Alma mater sua fuit Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis. Exordio primi belli mundialis 4 Augusti 1914 partium socialium Germanicarum sodales omnes iusserunt pecuniam imperatori belli gerendi causa mutuum dandam esse postquam Germania 2 Augusti Russiae bellum indixit. Carolus Liebknecht suffragio abfuit ne sibi contra sodales suffragium ferendum esset. Eodem anno autem 2 Decembris primum solus scivit contra pecuniam iterum credendam. Deinde 20 Martii anno secundo Otto Rühle se ei adiunxit, qui iam publice contra pecunias imperatori credendas locutus esset. Quam ob rem Liebknecht die 12 Ianuarii 1916 a sodalibus factione exclusus est. Deinde et in carcerem coniectus est usque ad casum monarchiae et finem belli.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Liebknecht spectant. |