Vide etiam paginam discretivam: Imperium Germanicum (discretiva).
Imperium Germanicum
Sermo officialis Germanice
Caput Berolinum
Forma Monarchia
Dux Civitatis Imperator Germanicus (Germanice: (Deutscher) Kaiser[1])
Institutio 1871
Finis 1918
Primus dux Gulielmus I
Ultimus dux Gulielmus II

Imperium Germanicum[2] (Theodisce Deutsches Kaiserreich) fuit civitas sui iuris, quae die 18 Ianuarii 1871 rite condita est. Antea Foederatio Germanica Septemtrionalis (Theodisce Norddeutscher Bund) civitatibus Germaniae Meridianae coniuncta Franciam vicerat. Die 16 Aprilis 1871, constitutio imperialis promulgata est.

Imperio Germanico etiam coloniae erant, exempli gratia, inter quas erant Cameronia, Namibia, Tanzania.

Haec civitas finita est die 9 Novembris 1918, cum Gulielmus II imperator post cladem in bello magno acceptam abdicaret et res publica Germanica facta est, quae vulgo dicitur Res Publica Vimariana, quia legati primi Conventus Nationalis Vimariae die 6 Februarii 1919 inter se congressi sunt.

Ad Imperium Germanicum pertinebant terrae praesentis Germaniae, Franciae (Elisatia et Lotharingia), Poloniae (Silesia et pars Borussiae), Russiae (alia pars Borussia), Lituaniae (Memel) et Belgiae (Malmedy, Weismes, Eupen).

Divisio administrativa

recensere

Imperium e viginti sex civitatibus constabat, inter quas tres liberae urbes erant.


Civitates quae ad Imperium Germanicum pertinebant 1871–1918[3]
Civitas Forma Civitatis Caput Area in km²
anno 1910
Incolae
anno 1910
Borussia Monarchia Berolinum 348 780 40 165 219
Bavaria
Virtembergia
Saxonia
Badenia
Megalopolis-Suerinum
Hassia
Oldenburgum
Saxonia-Vimarii-Eisenach
Megalopolis-Strelicia
Ducatus Brunsvici
Saxonia-Meiningen
Anhaltinum
Saxonia-Coburgi et Gotahae
Saxonia-Altenburgi in Misnia
Principatus Lippiae
Waldeck
Schwarzburg-Rudolstadt
Schwarzburg-Sondershausen
Rusa Linea Iunioris
Schaumburgum-Lippia
Rusa Lineae Senioris
Urbs Hanseatica Hamburgum
Urbs Hanseatica Lubeca
Urbs Hanseatica Brema
Elisatia et Lotharingia
Monarchia
Monarchia
Monarchia
Magnus Ducatus
Magnus Ducatus
Magnus Ducatus
Magnus Ducatus
Magnus Ducatus
Magnus Ducatus
Ducatus
Ducatus
Ducatus
Ducatus
Ducatus
Principatus
Principatus
Principatus
Principatus
Principatus
Principatus
Principatus
Urbs Libera
Urbs Libera
Urbs Libera
Terra imperialis
Monacum
Stutgardia
Dresda
Carolsruha
Suerinum
Darmstadium
Oldenburgum
Vimaria
Nova Strelicia
Brunsvicum
Meiningen
Dessavia
Coburgus/Gotha
Altenburgum
Detmolda
Arolsen
Rudolphopolis
Sondershausen
Gerapolis
Bückeburg
Greiz
Hamburgum
Lubeca
Brema
Argentoratum
75.870
19.507
14.993
15.070
13.127
7.688
6.429
3.610
2.929
3.672
2.468
2.299
1.977
1.324
1.215
1.121
941
862
827
340
316
414
298
256
14.522
6.887.291
2.437.574
4.806.661
2.142.833
639.958
1.282.051
483.042
417.149
106.442
494.339
278.762
331.128
257.177
216.128
150.937
61.707
100.702
89.917
152.752
46.652
72.769
1.014.664
116.599
299.526
1 874 014
Imperium Germanicum Imperium Berolinum 540 858 64 925 993
Religiones in Imperio Germanico anno 1880[4]
Protestantes Catholici alii Christiani Iudaei Aliae religiones
Imperium Germanicum 28 331 152 16 232 651 78 031 561 612 30 615
Borussia 17 633.279 9 206.283 52 225 363 790 23 534
Bavaria 1 477 952 3 748 253 5017 53 526 30
Saxonia 2 886 806 74 333 4809 6518 339
Wirtembergia 1 364 580 590 290 2817 13 331 100
Badenia 547 461 993 109 2280 27 278 126
Elisatia-Lotharingia 305 315 1 218 513 3053 39 278 511

Secundum Constitutionem Imperii (art. 63) Rex Borussiae simul imperator erat.

Cancellarii Imperii Germanici

recensere

Cancellarius Imperii simul cancellarius Regni Borussiae erat.

Nomen Officium incepit Officium terminatus est
Princeps Otho de Bismarck 21 Martii 1871 20 Martii 1890
Comes Leo de Caprivi 20 Martii 1890 26 Octobris 1894
Princeps Clodovicus zu Hohenlohe-Schillingsfürst 29 Octobris 1894 17 Octobris 1900
Princeps Bernhardus de Bülow 17 Octobris 1900 14 Iulii 1909
Theobaldus de Bethmann Hollweg 14 Iulii 1909 13 Iulii 1917
Georgius Michaelis 14 Iulii 1917 1 Novembris 1917
Georgius Comes de Hertling 1 Novembris 1917 30 Septembris 1918
Princeps Maximilianus de Baden 3 Octobris 1918 9 Novembris 1918

Pinacotheca

recensere

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere