Coburgum
oppidum in Bavaria
(Redirectum de Coburgus)
Coburgum est oppidum in Bavaria septemtrionali, cui anno 2012 erant 41 022 homines.
Burgus Coburgi (Germanice Veste Coburg) inter maiores burgos Germaniae est.
Insigne Coburgi caput Sancti Mauritii monstrat.
Multi homines oppidum visitant, ut forum, aedificia antiqua, et omne quidem burgum spectent et historiam oppidanam discant.
Res gestae
recensereReformator Martinus Luther 1530 aliquamdiu in burgo Coburgi vixit, partesque Veteris Testamenti Bibliae in sermonem Theodiscum reddidit.
Quamquam Coburgum per multa saecula ad Thuringiam pertinuit, ab anno 1920 pars Bavariae est.
Praeclari cives
recensereCoburgi olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:
Nati
recensere- Wolfgangus Stammberger (1920–1982), vir publicus factionis FDP
Mortui
recensere- Fridericus Rückert (1788–1866), poeta
- Wolfgangus Stammberger (1920–1982), vir publicus factionis FDP
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Coburgum spectant. |