Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Martinus Lutherus
Res apud Vicidata repertae:
Martinus Lutherus: imago
Martinus Lutherus: subscriptio
Nativitas: 10 Novembris 1483; Islebia
Obitus: 18 Februarii 1546; Islebia
Patria: Electorate of Saxony
Nomen nativum: Martin Luther

Officium

Officium: professor
Munus: Linguista, Interpres, Theologus, Auctor textus musici, Professor, Monachus, Causidicus, Bible translator, hymnwriter, Reformatores, sacerdos, Auctor carminum, philosophus
Patronus: Universitas Leucorea

Consociatio

Religio: Catholicismus, Lutheranismus, Lapsed Catholic

Familia

Genitores: Hans Luther; Margarethe Luther
Coniunx: Catharina de Bora
Proles: Elisabeth Luther, Paul Luther, Magdalena Luther, Margarete Kunheim, Martin Luther, Jr., Johannes Luther

Memoria

Sepultura: All Saints' Church
Martinus Lutherus monachus Augustinianus. Adumbratio Lucae Cranach maioris.

Martinus Lutherus[1] sive Martinus Luttherus[2] fuit monachus Germanicus Ordinis Sancti Augustini et theologus reformationis. Qui a multis notissimum reformatorem reformationis esse putatur.

Index

VitaRecensere

Lutherus monachus factus est anno 1505 apud Augustianos Erfordienses. Dum in quodam monasterio degebat, cupiditates coercebat et corpus suum torquebat vigiliis et inedia, animae pacem tamen non inveniebat. Post multos annos cum in Sancti Pauli Epistula ad Romanos (1:17) legeret ("Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet"), denique intellexit salus solum Dei donum esse (confer infra doctrinam).

Die 4 Octobris 1512 Wittenbergae licentiatus theologiae promotus est.

Anno 1517, tractatum suum Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum inscriptum ac 95 thesibus receptum ad ostium ecclesiae Wittenbergensis adfixit. Reformatio sua schisma ecclesiae effecit. Die 29 Octobris 1525 in ecclesia castelli Wittenbergae primam missam lingua Theodisca celebravit.

Opus praeclarissimum fortasse Lutheri est conversio Bibliorum in linguam Theodiscam; id autem fuit quasi initium linguae Germanicae superioris. Quae conversio ei ideo tantae curae erat, quod ad scripturam sacram populum Christianum reverti neque ecclesiae Catholicae ministris morem gerere oportere existimavit, ut Dei legem voluntatemque intellegerent.

Cum Lutherus mortuus esset, haec verba ab eo scripta et in mensa posita a Iohanne Aurifabro inventa sunt:

1. Virgilium in Bucolicis nemo potest intelligere, nisi fuerit quinque annis Pastor. Virgilium in Georgicis nemo potest intelligere, nisi fuerit quinque annis Agricola. 2. Ciceronem in epistolis (sic praecipio) nemo integre intelligit, nisi viginti annis sit versatus in Republica aliqua insigni. 3. Scripturas sanctas sciat se nemo degustasse satis, nisi centum annis cum Prophetis, ut Elia et Elisaeo, Ioanne Baptista, Christo et Apostolis Ecclesias gubarnarit.

Hanc tu ne divinam Aeneida tenta,
Sed vestigia pronus adora.[3]
Wir sind Bettler,[4] Hoc est verum, 16. Februarii Anno 1546.

DoctrinaRecensere

Lutherus dixit hominem non operibus, sed sola fide servari posse (id est, salutem fide comparari, non operibus). Nam ne operibus quidem bonis voluntatem creatoris a creatis obligari. Ad quam fidem sola scriptura solaque Dei gratia esse ascendendum. His theologiae praeceptis praecipue a Sancti Pauli Epistula ad Romanos scripta profectus est.

Duas autem esse veritates: legem et evangelium. Christum Lutherus agnoscit agnum Dei esse, qui tolleret peccata mundi. Epistulas quidem Pauli apostoli novo quodam sensu reperto explicavit, ut omnia hominum facta in peccatis numeraret. Nihil quod faceremus Deo placere, Deum tamen nos tantopere amare, ut filium suum misisset. Filio eius Christo in cruce mortuo diabolum vel potius peccatum ipsamque mortem victam esse. Peccata nostra in Agnum esse iacienda, ut servaremur. Haec est parva pars fidei atque doctrinae Lutheri.

Alii reformatoresRecensere

Nexus interni

BibliographiaRecensere

BibliographiaRecensere

Pro operibus a et de Luthero, vide Martinus Lutherus (fontes) et Luther's works apud Wikisource.

  • Lull, Timothy (1989). Martin Luther: Selections from his Writings. Minneapoli Minnesotae: Fortress. ISBN 0-8006-3680-5 
  • Luther, Martin. 1957. The Bondage of the Will. Eds. J. I. Packer et O. R. Johnson. Old Tappan, Novae Caesareae: Revell. OCLC 22724565.
  • Luther's Works. 19551986, 2002. 55 voll. Eds. H. T. Lehman et Jaroslav Pelikan. St Louis Missuriae, et Philadelphiae. Etiam in CD-ROM. Minneapole et St Louis: Fortress Press and Concordia Publishing House.
  • Barth, Hans-Martin. 2009. Die Theologie Martin Luthers: Eine kritische Würdigung. Gütersloh: Gütersloher Verlagshaus. ISBN 978-3-579-08045-1.
  • Beutel, Albrecht, ed. 2005, 2010. Luther Handbuch. Ed. 2a. Tubingae: Mohr-Siebeck. ISBN 978-3-8252-3416-4.
  • Brecht, Martin. 1981ff. Martin Luther. 3 voll. Stutgardiae: Calwer Verlag.
  • Dillenberger, John. 1961. Martin Luther: Selections from his Writings. Garden City Novae Caesareae: Doubleday. OCLC 165808.
  • Diwald, Hellmut. 1982. Luther: Eine Biographie. Bergisch Gladbach: Gustav Lübbe Verlag. ISBN 3-7857-0323-6.
  • Dömer, Cornelia. 2008. Mit Martin Luther unterwegs: Ein biografischer Reiseführer. Stiftung Christliche Medien, Hänssler Verlag. ISBN 978-3-7751-4879-5.
  • Dünnhaupt, Gerhard, ed. 1985. The Martin Luther Quincentennial. Detroit: Wayne State University Press. ISBN 0-8143-1774-X.
  • Fausel, Heinrich. 1996. D. Martin Luther: Leben und Werk. 2 voll. Neuhausen-Stuttgart: Hänssler Verlag. ISBN 3-7751-2440-3.
  • Feldmann, Christian. 2009. Martin Luther. Reinbek: Rowohlt Verlag. ISBN 978-3-499-50706-9.
  • Friedenthal, Richard. 1967, 1996. Luther: Sein Leben und seine Zeit. (Ed. 1, 1967.) Ed. 8a. Monaci et Turici: Piper Verlag. ISBN 3-492-20259-4.
  • Haustein, Jörg. 1990. Martin Luthers Stellung zum Zauber- und Hexenwesen. Stutgardiae: Kohlhammer. ISBN 3-17-010769-0.
  • Haustein, Jörg. 2000. Zwischen Aberglaube und Wissenschaft: Zauberei und Hexen in der Sicht Martin Luthers. In Martin Luther und der Bergbau im Mansfelder Land, ed. Rosemarie Knape, 327–337. Stiftung Luthergedenkstätten in Sachsen-Anhalt, Lutherstadt Eisleben. ISBN 3-9806328-7-3.
  • Herrmann, Horst. 2003. Martin Luther: Eine Biographie. Berolini: Aufbau-Taschenbuch-Verlag. ISBN 3-7466-1933-5.
  • Herrmann, Horst. 1999. Martin Luther: Ketzer und Reformator, Mönch und Ehemann. Monaci: Orbis-Verlag. ISBN 3-572-10044-5.
  • Josetel, Volkmar, et Schorlemmer, Friedrich, eds. 2000. Wir sind allzu lange deutsche Bestien gewesen: Volksbildung bei Luther und Melanchthon. Eine Textsammlung. Wittenberg: Drei-Kastanien-Verlag. ISBN 3-933028-35-3.
  • Knape, Rosemarie, ed. 2007. Martin Luther und Eisleben. Lipsiae: Schriften der Stiftung Luthergedenkstätten in Sachsen-Anhalt. ISBN 978-3-374-02484-1.
  • Krockow, Christian Graf von. 2001. Porträts berühmter deutscher Männer: Von Martin Luther bis zur Gegenwart, 11–56. Monaci: List-Verlag ISBN 3-548-60447-1.
  • Kantzenbach, Friedrich Wilhelm. 1972. Martin Luther: Der bürgerliche Reformator. Göttingen: Musterschmidt. ISBN 3-7881-0068-0.
  • Kaufmann, Thomas. 2010. Martin Luther. Ed. 2a. Monaci. ISBN 978-3-406-50888-2.
  • Kaufmann, Thomas. 2011. Luthers "Judenschriften": Ein Beitrag zu ihrer historischen Kontextualisierung. Tubingae: Mohr Siebeck Verlag. ISBN 978-3-16-150772-4.
  • Leppin, Volker. 2006. Martin Luther. Darmstadt: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3-534-17961-7.
  • Lexutt, Athina. 2008. Luther. Stutgardiae: UTB. ISBN 3-8252-3021-X.
  • Manns, Peter. 1982. Martin Luther: Der unbekannte Reformator. Freiburgi: Herder. ISBN 3-451-08188-1.
  • Maron, Gottfried. 1997. Die ganze Christenheit auf Erden: Martin Luther und seine ökumenische Bedeutung.Göttingen: Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 3-525-55422-2.
  • Michels, Georg, ed. 1996. Martin Luther und die Reformation in Ostpreußen: Gedenkschrift zum 450. Todestage Martin Luthers. Drethem: Gemeinschaft Evangelischer Ostpreussen.
  • Michels, Karen. 2010. Martin Luther: Die Lektionen der Straße: Wie die Welt das Denken des Reformators veränderte. Hamburgi: CORSO. ISBN 978-3-86260-004-5.
  • Mock, Albert. 1985. Abschied von Luther. Luthe-Druck und Medien Service. ISBN 3-922727-20-4.
  • Neumann, Hans-Joachim. 1995. Luthers Leiden: Die Krankheitsgeschichte des Reformators. Berolini: Wichern. ISBN 3-88981-081-0.
  • Oberman, Heiko Augustinus. 1982. Luther: Mensch zwischen Gott und Teufel. Berolini.
  • Pesch, Otto Hermann. 1982. Hinführung zu Luther. Mainz: Matthias-Grünewald-Verlag. ISBN 3-7867-2525-X.
  • Reu, Johann Michael. 1917. Thirty-Five Years of Luther Research. Sicagi: Wartburg Publishing House.
  • Spehr, Christopher. 2010. Luther und das Konzil: Zur Entwicklung eines zentralen Themas in der Reformationszeit. Tubingae: Mohr Siebeck, ISBN 978-3-16-150474-7.
  • Stümke, Volker. 2007. Das Friedensverständnis Martin Luthers: Grundlagen und Anwendungbereiche seiner politischen Ethik. Stutgardiae: Kohlhammer. ISBN 978-3-17-019970-5.
  • Treu, Martin. 2000. Martin Luther und das Geld. Wittenberg: Stiftung Luthergedenkstätten in Sachsen-Anhalt. ISBN 3-9806328-9-X.
  • Troeltsch, Ernst. 2000. Luther und die moderne Welt. Schutterwald/Baden. ISBN 3-928640-63-1.
  • Weigelt, Sylvia. 2011. „Der Männer Lust und Freude sein.“ Frauen um Luther. Vimariae: Wartburg. ISBN 978-3-86160-241-5.
  • Wolff, Jens. 2005. Metapher und Kreuz. Göttingen: Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 3-16-148605-6.
  • Zahrnt, Heinz. 2000. Martin Luther: Reformator wider Willen. Lipsiae: Evangelische Verlags-Anstalt. ISBN 3-374-01838-6.
  • Zitelmann, Arnulf. 1999. „Widerrufen kann ich nicht“: Die Lebensgeschichte des Martin Luther. Weinheim: Beltz und Gelberg. ISBN 3-407-78813-4.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Pro fonte nominis, vide adumbrationem Lucae Cranach maioris.
  2. Vide incipitum de 'Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum'.
  3. Lutherus de his versibus cogitat: "nec tu divinam Aeneida tempta, / sed longe sequere et vestigia semper adora." Publius Papinius Statius, Thebais 12.816–17.
  4. Mendici sumus.
  5. "Ninety-Five Theses - Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum of 1517". World Digital Library. 1517 
  6. Lutherus, Martinus (1521). On Monastic Vows - De votis monasticis. Melchior Lotter d.J. / World Digital Library 

Nexus externusRecensere