Aperire sectionem principem

Coenobium Augustinianorum (Erfordia)

Aditus ad monasterium priscum

Conventus Augustinianorum (Theodisce: Augustinerkloster) media in urbe Erfordiae situm monachium pristinum est. Ibi Martinus Lutherus iurisprudentiae studens religiosam vitam amplectus est. Vota suscepit anno 1506 ad monumentum professoris Ioannis Zacharias (+1427) in ipsa ecclesia. Locus peregrinationis protestantibus maximi momenti est.

ExordiaRecensere

Iam anno 1257 primi Augustiniani Erfordiam venerant, quos autem civitas e urbe depulsit. Anno 1276 denuo apparuerunt oratorium fundaturi. Quod fanum quinque decennia post secundum praecepta ordinum mendicantium confectum est: cum structio velociter progressa sit influxibus architectonicis novis caret. Modestum camera lignea una fanum erat turri absente. Turris campanarum haud ante annum 1434 addita est. Etiam alia aedificia monachii circummunitionem complebant velut duo aedes isatidi tinctoriae venditandae (1482) et bibliotheca duorum tabulatorum pro collectionibus Laurentii Grimme (1504-1516), praepositi Conventus Sancti Severi. Ista bibliotheca, Bello pancosmico altero pyrobolis destructa anno 2010 reaedificata est.

Commutationes post ReformationemRecensere

Reformatione Erfordiensibus imposita ecclesia novae fidei confessionis Augustanae patuit. Aedes commerciales in ludos mutatae sunt: anno 1561 Gymnasium senatorium tecto receptum est usque ad annum 1820 in situ mansurum. In area genere Renato, extra domus clausurae saeptas, ala orphanotrophei est cum trichilarum pergula anni 1669 et horologii turricula. Haec inter urbis vetustissima aedificia profana numerantur.

Annis inter 1840 et 1846, secundum ichnographias Caroli Friderici Schinkel ad latus occidentale praesertim commutationes variae factae sunt. Namque anno 1850 Parlamentum Unionis, quod vocatur, Erfordiae convenire cives invitaverant; rex Borussicus in loco apto quaerendo in monachium Augustinianorum Erfordiense collabens animadvertit. Cum in favorem longitudinis navi transversae parcebatur aula synodalis perfecta in ecclesia creata est. Consilia de Germania unificanda septimanas quinque duraverunt - inter senatores erat etiam iuvenis Otto von Bismarck - sine decisionibus concretis. Parlamento disperso ecclesia in statum minorem instaurata anno 1854 consecrationem alteram passa est.

Post Secundum bellum pancosmicumRecensere

In renovationibus anni 1936 nonnulli lapsus architectonici resarciebantur. Anno 1945 telorum coniectione multa demolita sunt, i.a. etiam domus negotiatoriae quae in angiportu Comthurgasse fuerant; in bibliothecae cella, quae suffigium subaerium erat, animae 267 extinctae sunt. Tempore Rei publicae sic dictae democraticae Germanicae in pristino monachio seminarium praedicatorum insitum est. Autumno 1989 hic conventus de rebus politicis mutandis habebantur. Anno 2004 complexus monasticus in elencho de Germaniae monumentis culturalibus maximi momenti acceptus est. Annis ab 1996 ad 2011 sorores Communitatis Casteller Ring vitam coenobicam hic egerunt.

In monachio, quod hodie xenodochium est, Lutheri conclave et ambitum perpulchrum spectare fas est. Anno 2003 consilium ceperunt de domus isatidis venditandae priscas restaurando. Quae domus nunc deversoria sunt quoque sicut Bursa Sancti Georgii valde finitima.

Externi nexusRecensere