Aperire sectionem principem

Gymnasium Senatorium Evangelicum Erfordiense

Imago aedificii principis ad septentrionem.

Gymnasium Senatorium Evangelicum (Theodisce: Evangelisches Ratsgymnasium) situm est media in urbe Erfordia. Tantummodo ibi discipulos docent linguam Graecam antiquam, quod attinet ad lycea in Thuringia.

Historia ludorumRecensere

Condita est schola anno 1561 in pristino conventu Augustinianorum Erfordiensi ubi Martinus Lutherus monachus olim erat. Multi magni homines discipuli istius gymnasii fuerunt, velut auctor Casparus Stieler. Post annum 1820 nuncupatum est Regium Prussicum Gymnasium (Königliches Gymnasium), post Bellum Pancosmicum Primum parco modo Gymnasium Publicum Status (Staatliches Gymnasium). Ob novas leges eruditionis in sic dicta Germana Democratica Respublica finem habuit anno 1950.

Initia novaRecensere

Anno secundo post Germanam reunificationem viri olim scholastici acriter studebant novae fundationi et id revera factum est anno 1992 sub tutela Ecclesiae Evangelicae C.A.: iam non in aedificio antiquo in via Schilleri sed in centro metropolis apud Ecclesiam Fratrum praedicatorum.

 
Palaestra sub dominio scholae, haud procul ab Ecclesia cathedrali BMSV

Anno 2014 hic Congressus XCI esperantistarum Germanicorum celebratus est.

Res hodiernaeRecensere

Anno scholastico 2017/18 discipuli discipulaeque 669 instruuntur cura magistrorum magistrarumque 46. Quamquam linguae et artes musicae traditionaliter maximi momenti sunt, tamen etiam scientiae naturales et artes gymnasticae optime coluntur. Aquinci est gymnasium protestanticum, quocum familiaritas contracta est [1].

Rectores scholaeRecensere

  1. Paul Dumerich, 1562-1571
  2. Basilius Faber, 1571-1575
  3. Paul Dumerich, 1575-1583
  4. Anton Möcker, 1583-1602
  5. Henning Rennemann, 1601-1612
  6. Johann Retsch, 1612-1616
  7. David Zinckernagel, 1616-1643
  8. Liborius Capsius, 1643-1654
  9. Justus Herbert Boetticher, 1654-1655
  10. Zacharias Hogel la malplijuna, 1655-1676
  11. Zacharias Hogel la plijuna 1676-1714
  12. Hermann Nicolaus Stieler 1714-1754
  13. Eusebius Ernst Stieler, 1754-1759
  14. Hermann Ernst Rumpel, 1759-1777
  15. Heinrich August Frank, 1778-1794
  16. Johann Joachim Bellermann, 1794-1804
  17. Johann Jakob Friedrich Sinnhold, 1804-1805
  18. Johann Ernst Möller, 1805
  19. Johann Christoph Petri, 1805-1807
  20. Johann Friedrich Müller, 1807-1820
  21. Johann Gottlieb Friedrich Strass, 1820-1843
  22. Georg Schöler, 1843-1864
  23. Johann Adam Hartung, 1864-1867
  24. Adolf Friedrich Albert Dietrich, 1867-1881
  25. Albert Hartung, 1882-1887
  26. Gottlieb Leuchtenberger, 1888-1891
  27. Georg Friedrich Heß, 1892-1893
  28. Richard Thiele, 1893-1907
  29. Ioannes Biereye, 1908-1924
  30. Georg Boesch, 1924-1937
  31. Herbert Holtdorf, 1937-1939
  32. Wilhelm Rögels, 1939-1945
  33. Gottfried Wolterstorff, 1945-1950
  34. Hieronymus Krause, 1950-1951
  35. Robert Schilling, 1992-2000
  36. Michael Friese, ab anno 2001

ΒibliographiaRecensere

  • Barczyk, Volker: Publikationen zum Erfurter Ratsgymnasium. in: Förderverein des Ev. Ratsgymnasiums Erfurt: Jahrbuch 1999, Erfurt 1999, und Kurze Übersicht der Geschichte des Evangelischen Ratsgymnasiums 1820-1896 in: Förderverein des Ev. Ratsgymnasiums Erfurt: Jahrbuch 2000, Erfurt 2000
  • Eifler, Gerald: Zur Geschichte des Erfurter Gymnasiums 1911-1950, hrg. von der Vereinigung ehem. Schüler und Freunde des humanistischen Gymnasiums zu Erfurt, FS-Druck Bonn 1965
  • Königliches Gymnasium zu Erfurt. Jahresberichte des Königlichen Gymnasiums zu Erfurt 1854-1913, Gerhardt & Schreiber, bzw. Bartholomäus, Erfurt, 1854-1914
  • Schilling, Robert: Evangelisches Ratsgymnasium Erfurt 1992-1995. Erfurt 1995
  • Weiß, Ulman: Das Erfurter Evangelische Ratsgymnasium 1561-1820, Erfurt 1999, und Aus der Geschichte des Erfurter Ratsgymnasiums in: Thüringer Tageblatt, November 1991
  • Michael Friese / Karl Heinemeyer / Michael Ludscheidt (Hrsg.): 450 Jahre Ratsgymnasium Erfurt 1561–2011 (Festschrift), Evangelische Verlagsanstalt, Leipzig 2011, ISBN 978-3-374-02867-2

Nexus externiRecensere