Ecclesia Dominicanorum (Erfordia)
Ecclesia Dominicanorum (Theodisce: Predigerkirche) ab anno 1525 protestantica ecclesia maxima est in centrum urbis Erfordiae, Germania, ad vias Meister-Eckehart-Straße atque Paulstraße sita.
Historia
recensereCum primi Dominicani anno 1229 Erfordiam peterent, territorium empturi erant ad oratorium parvum erigendum. Postea areis commutatis additisque nova ecclesia maior constructa est inde ab annis 1260. Choro finito alam orientalem ambitus incohabant cum dormitorio super sacristiam, sed bibliotheca, refectorium et capitulum in pedeplanis erant. Diaetae hae affabre cameratae sunt. In refectorio, quod tempore Rei publicae sic dictae democraticae Germanicae aula gymnica erat, Eckhartus de Hochheim ipse Orationes instructorias suas (Reden der Unterweisung) habuit. Praefectus provinciae Saxoniae erat quae a Mari Baltico usque ad Bohemiam pertinebat. Provinciae generalitas Erfordiae studium generale praebuit; hinc numerus monachorum Dominicanorum Erfordiae degentium plus quam octies decem erat.
Descriptio
recensereNavis longa, cui multae longae columnae sunt, anno 1380 demum confecta est. Porta occidentalis maxime pretiosa similis est ianuarum triangulo Ecclesiae cathedralis Erfordiensis, unde Dominicanorum ecclesiam revera egregiam fuisse concludere venia detur. Burgenses basilicam cum navibus lateralibus altissimis amplificatum semper operam dabant. Id bene visibile est in operariorum sodalitatum insignibus atque plura insignia arcuum angulares lapides sunt. Corpora quaestuaria complura apud Dominicanos convenire solebant, cum vestifici vel coemeterium proprium hic curari iuberent.
Curia Erfordiensis ecclesiam Dominicanorum oratorium officiale instituit. Post sic dictam Reformationem senatores complexum augeri fecerunt et in monasterio prisco ludos instituerunt. Ecclesia ipsa parochialis quaedam maxima facta est, nobilissima inter protestantica fana municipalia! Quotannis cum primo convenirent senatores, homilia senatoria quae dicebatur habita est in situ. Ecclesia haec verisimiliter ecclesiam cathedralem catholicam cum potestate archiepiscopi Mogunetini adaequaret.
Artificia intra et extra
recensereIconostasis anni 1410 est. Apud cancellos invenitur statua Deiparae sat fortis, quae Schmedesteder Madonna vocatur. Statua ista circa annum 1350 confecta opus primum est, ubi nova corporalitas in artificio in Germania Media fabricato clare effertur. Res autem valde mira est vultus Iesu parvuli paulum malitiosus. Chori triptychon altare anno 1492 confectum est, proveniens e finitima Ecclesia Sancti Pauli. Etiam epitaphia in parietibus momento artificiali non carent.
Organi tubulati mechanismus anni 1977 est, cum tegumentum ligneum ingens barocam artem sculptoriam optime demonstret. Organista illustrissimus erat Ioannes Pachelbelius. Summatim ubique in toto fano artificia per septem saecula orta colligebantur et a visitatoribus attentis detegi volunt. Ante ecclesiam apud stratam Praedicatorum monumentum pulcrum in honorem regis Suecici Gustavi Adolphi, protestantismi defensoris, anno 1911 inauguratum est.
Fons
recensereSparkassen-Kulturstiftung Hessen-Thüringen (ed.): Kulturelle Entdeckungen. Thüringen. Band 3, 2010, ISBN 978-3-7954-2461-9, p. 78-79
Nexus interni
Nexus externi
recensereLege Ναὸς τῶν Δομινικανῶν (Ἐρφούρτη) ("Ecclesia Dominicanorum (Erfordia)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesia Dominicanorum (Erfordia) spectant. |