Magister Eckhartus de Hochheim, sive Aycardus, sive Eccardus, quandoque Eckhardus Theutonicus (Germanice: Meister Eckhart von Hochheim) fuit philosophus, theologus, et mysticus Teutonicus. Hochheim natus annum circa 1260 et mortuus die 28 Ianuarii 1328.

Porta ecclesiae Efordiensis. "In ipso vita erat et vita erat lux hominum et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt" (Ioannes 1:4-5)

Doctrina recensere

Germanus natione, vitae genere Dominicanus, magister philosophiae et theologiae in schola Sancti Iacobi Parisiis et reformator ordinis Praedicatorum in Germania et Austria. Doctrina eius mysticae, ex qua viginti octo propositiones censurae ecclesiasticae subiectae sunt, quaeque cum Neoplatonismo (qui consistit in concililiando Platone cum Aristotele) magnam habet affinitatem, oritur ex conceptu Dei et creaturarum. Deus secundum magistrum est ens absolute purum et simplex, in quo nec esse nec cogitari potest ulla distinctio; creaturae vero sunt merum nihil. Creatio propria actus est necessarius, aeternus, Deo immanens; creatio autem temporalis ex nihilo est effecta, Deus in illam spiravit divinatem, ut res numine plenae essent. Deus est quoque fundamentum increatum et increabile animae humanae; hinc cognitio animae identificatur cum cognitione Dei, atque utraque cum τώ cognosci per Deum. Deus unitur animae naturaliter et supernaturaliter, ita ut unio (inhabitatio) supernaturalis partus sit quidam Dei atque anima sit sedes (incunabula) Dei. Huius partus Dei in anima cognitio completa constituit perfectam felicitatem, quae cum Dei felicitate coincidit; ista obtinetur mortificatione, tandem morte ipsa. Haec doctrina in tota Germania divulgata non ultimum ex principiis reformationem parturientibus fuit.

Die 23 Martii 1329, Ioannes Papa XXII in bulla In agro dominico septendecim theses Eckharti de Hochheim a se haereticae putatae condemnavit.

Opera selecta recensere

  • Collatio in libros sententiarum
  • Expositio libri Exodi
  • Expositio libri Genesis
  • Expositio libri sapientiae
  • Expositio s. evangelii secundum Ioannem
  • Prologi in opus tripartitum
  • Quaestiones Parisienses
  • Sermones de tempore et de sanctis
  • Sermones et lectiones super Ecclesiastici
  • Tractatus super oratione dominica

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Eckhartus de Hochheim spectant.
  Lege Μαΐστωρ Ἔκχαρτ ("Eckhartus de Hochheim") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!