Lutheranismus[1] est ramus religionis Christianae, quae doctrinam Lutheri (1483-1546), reformatoris ecclesiae Germaniae, sequitur.

Martinus Lutherus a Luca Cranach pictus
Insigne Lutheranismi.

Historia

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Confessio Augustana.

Martinus Lutherus, monachus ordinis Sancti Augustini et theologus Islebiae Germaniae natus, sicut multi alii ecclesiam emendare voluit, sed reformationem in Sacro Romano Imperio incitavit. Postquam 95 theses (Disputationem pro declaratione virtutis indulgentiarum) publicavit, litterae eius longe lateque diffusae sunt et novam doctrinam disseminaverunt.

Cum anno 1520 a papa Leone X excommunicatus et anno sequenti in dieta Wormatiensi damnatus est, separatio eius ab ecclesia Romana manifesta facta est. Duae erant quaestiones primariae: Quae sit auctoritas fons in ecclesia (principium formale reformationis, quod dicitur), et quo modo peccator fiat iustus (principium materiale).

Doctrina

recensere

Lutheranismus iustificationem ex "sola gratia, sola fide, sola scriptura" exspecat, cum Ecclesia Catholica Romana et sacrae scripturae et traditioni ecclesiasticae innititur, ut Concilium Tridentinum contra reformatores confirmavit.[2] Lutheranismus autem doctrinas primorum quattuor oecumenicorum conciliorum probat et retinet.

Aliter ac Ecclesiae Reformatae Lutherani formas liturgicas et theologiam sacramentalem partim retinent, imprimis eucharistiam sive "ultimam cenam". Lutheranorum theologia a Reformata differt in Christologia, Soteriologia, doctrina de gratia divina et praedestinatione.

His diebus Lutheranismus, cui fere 80 milliones fidelium adhaerent, unus maximorum Protestantismi ramorum est,[3] "The Lutheran World Federation", maxima orbis terrarum societas ecclesiarum Lutheranarum, plus quam 72 milliones hominum comprehendit.[4]

  1. Attestatio nominis: Lutheranismi hypotyposis
  2. Canons and Decrees of the Council of Trent, Fourth Session, Decree on Sacred Scripture (Denzinger 783 [1501]; Schaff 2:79-81).
  3. [1]
  4. [2]

Bibliographia

recensere
  • Günther Gassmann / Scott Hendrix: Fortress Introduction to the Lutheran Confessions. Minneapolis: Fortress Press, 1999. ISBN 0-8006-3162-5.
  • Krauth, Charles Porterfield (1875). The Conservative Reformation and Its Theology: As Represented in the Augsburg Confession, and in the History and Theology of the Evangelical Lutheran Church (2. ed.). Philadelphia: J. P. Lippincott. p. 840. ISBN 0-7586-0994-9.
  • Schmid, Heinrich Friedrich Ferdinand (1876). The Doctrinal Theology of the Evangelical Lutheran Church. Philadelphia: Lutheran Publication Society. ISBN 0-7905-8877-3.
  • Lange, Lyle W. (2006). God So Loved the World: A Study of Christian Doctrine. Northwestern Publishing House. ISBN 0-8100-1744-X.
  • Brug, John F. (2009). WELS & Other Lutherans (2. ed.). Northwestern Publishing House. ISBN 0-8100-0543-3.
  • Jackson, Gregory L. (2007). Catholic, Lutheran, Protestant: A Doctrinal Comparison of Three Christian Confessions. Glendale, Arizona: Martin Chemnitz Press.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lutheranismum spectant.