Confessio Augustana (C.A.; Theodisce: Augsburger Konfession) est documentum fundamentale ecclesiae Lutheranae. Confessio proposita est Augustae Vindelicorum die 25 Iunii 1530 in dieta imperiali sive in comitiis imperialibus Augustanis.

Christianus Beyer legit ante Caesarem Carolum V „Confessionem Augustanam“

HistoriaRecensere

 
Augsburger Konfession 1531

Confessio Augustana nobilissimus liber symbolicus Lutheranus esse dicitur. Qui Augustae Vindelicum anno 1530 imperatori Carolo V traditus est. Die 14 Martii 1530, vocatione imperiali ad diaetam accepto ad pacem religiosam generatim et ambabus factionibus dignam conciliandam princeps elector Saxonicus Ioannes Constans theologis Wittenbergensibus Luthero, Philippo Melanchthon, Iusto Ionae et Ioanni Bugenhagen mandavit elaborationem scientificam de articulis ancipitibus "secundum fidem et caeremoniarum praecepta". Itaque theologi citati paulo post lucubrationem suam in 10 paragraphis collectam principi commendare potuerunt: Articulos Torgavienses, qui dicebantur.[1] Labore approbato Melanchthon hinc amplam Apologiam elaboravit. Cum autem ventum est Augustae Vindelicum omnibus patuit insufficientia apologica articulis fidei neglectis. Inde Melanchthon diebus inter 4 et 11 Maii totam Confessionem effecit paragraphis XVII constitutam, cui fundamento erant sic dicti Articuli Marburgenses a Luthero mense Octobri 1529 ad Swabacum[de] (in Provincia Franconia Media) dati. Lutherus ipse, qui Coburgi sartus et tectus remanere maluerat, rebus toto corde annuebat. Articulos quattuor (18-21) Melanchthon postea addidit, qui identidem rem poliebat et argumenta mitigabat ne Sancta Sedes offenderetur. In parte altera (22-28) accusatio abusuum ecclesiasticorum sistendorum olim in Articulis Torgaviensibus stipulata accessit. Praefationem et postscriptum cancellarius Saxonicus Brück pepigit.

DescriptioRecensere

 
Rabenau in Saxonia in colle Alberti regis inveneris Monumentum Confessionis

Itaque versio Confessionis ultima est divisa in partes duas. Articulis 1-21 doctrina evangelica sic praesentatur, ut similitudines cum Ecclesia Romana bene intelligerentur (e.g. quoad doctrinam Patrum Ecclesiae). Sat placabilis quoque pars altera articulorum 22-28 fuisse videtur ubi agebatur de sacramentis, de presbyterum connubio, de missa, de confessione, de votis religiosis, de episcoporum potestate. Ceterum, articuli 26 et 28 in Torgaviensibus adhuc non inerant.

Propositum Saxonicum (sächsischer Ratschlag) etiam alii ordines protestantici fovebant, cum vehementer de omnibus novis circumstantiis disputatum esset. Rem subsignaverunt praeter margravionem Georgium de Ansbach etiam dux Ernestus Brunsvici-Luneburgensis, lantgravius Philippus Hassiae, princeps Volfgangus Anhaltiensis[2] et urbes Norimberga et Reutlinga. Post Diaetam Weissenburgensem unionem confirmaverunt oppida Hailprunna, Cambodunum et Vintshaemum.

Econtra Argentoratum, Constantia, Memminga[de] et Lindavia se retinuerunt propter doctrinam Lutheri liberalem quod ad communionem attinet. Theologi Martinus Bucerus et Wolfgangus Capito iussi sunt ut Confessionem Tetrapolitanam modum in acriorem exararent. Horis pomeridianis diei 25 Iunii 1530 in conclavibus Aulae episcopalis textus Theodiscus imperatori Carolo praelectus est a cancellario Saxonico Beier, antequam exemplaria Theodiscum Latinumque sollemniter in manus imperiales traderentur. Versio Latina tunc Bruxellas et in Hispaniam venit, ubi evanescabant; versio autem Theodisca Moguntiacum venit ubi ab archivariis perditum est. Versio polemica Tetrapolitana autem solummodo in principum catholicorum commissione lecta est.

Ordinibus catholicis prementibus imperator Habsburgensis interim theologos suos petivit, ut Confessionem reprobarent (inter quos fuerunt Ioannes Eck, Ioannes Faber, Ioannes Cochlaeus et Conradus Wimpina). Confutatio ista die 12 Iulii sermonibus Latina Theodiscaque scripta ratione ita dura fuit, ut pacificationi noceret. Versio minus acris die 3 Augusti coram publico praesentata est; numquam autem scripta manibus protestancorum tradita est. Inde Melanchthon Apologiam Confessionis Augustanae scripsit. Insuper confutatio imperialis contra Tetrapolitanam die 25 Octobris promulgata est.

GravitudoRecensere

 
Kasendorf in Franconia Superiore, in Fano S. Ioannis, invenitur haec bella imago de Confessione Augustana

Citissime C.A. in ecclesiis terrarum protestanticarum officialis facta est et ex Die Smalcaldiensi (1535) omnes novi foederati doctrinam istam adoptare debebant. Insuper momentum eius politicum sensim crescebat, quippe quod documentum omnibus intertractationibus futuris fundamento fuit. Et Pactum Bataviense (1552) et Pax Augustana et Pax Westphalica solummodo illis concessa sunt, qui se erga Confessionem Augustanam fideliter gerebant. Quoniam et Reformati in Germania et Ioannes Calvinus documentum agnoverant C.A. basis protestantica generalis facta est Lutheranismi limites longe transgrediens. Id saltem dici potest de versionibus posterioribus namque Philippus Melanchthon paulum superbus Confessionem opus suum putavit aliorum modificationes spernens. Diaeta conveniente et impressione interdicta versiones plures non legitimae et Theodiscae et Latinae vulgatae erant multis cum erroribus. Anno 1531 denique editio princeps a Melancthon reedita est quae originales versiones perditas substitueret. Versio Theodisca procul dubio cum versione originali sat discrepat. Tamen haec authentica declarata est. Postea Flaciani, qui maxime puri Lutherani putabantur, omnes mutationes quoad communionem stricte reiecerunt. Flaciani anno 1561 sic dictam Confessionem Augustanam invariatam ediderunt, quae legibilis est in Libro Concordiae[3] Nonnumquam ista versio invariata (e.g. in Brandenburgo partim) authentica declarata est.

Repetitio confessionis augustanae saxonica autem est opus novum a Melanchthon anno 1551 exaratum, quod Concilio Tridentino deferretur; ea in quasi omnibus terris Germanicis approbatum est.

NotaeRecensere

  1. Torgauer Artikel sive Bedenken, was kaiserlicher Majestät der Zeremonien halber und was dem anhängig anzuzeigen sein soll
  2. Exemplar Latine scriptum praeterea subsignaverunt princeps elector Ioannes Fredericus et dux Franciscus Brunsvici-Luneburgensis
  3. Titulus integer est Liber Concordiae: Libri Symbolici Ecclesiae Lutheranae. Agitur de canone vel corpore doctrinae Ecclesiarum protestanticarum.

BibliographiaRecensere

  • Menno Aden: Die Reformation und das Augsburger Bekenntnis von 1530 nach heutigen Predigten kommentiert. Nordhusiae, 2017, ISBN 978-3-95948-057-4
  • Holger Bauer: Nikolaus Ludwig von Zinzendorf und das lutherische Bekenntnis. Zinzendorf und die Augsburger Konfession von 1530 (= Beiheft der Unitas Fratrum Nr. 12. Herrnhuter Verlag, Herrnhut 2004, ISBN 3-931956-19-9)
  • Die Fränkischen Bekenntnisse. Eine Vorstufe der Augsburgischen Konfession – Herausgegeben vom Landeskirchenrat der evang.-luth. Kirche in Bayern r.d.Rhs, bearbeitet von W.F.Schmidt und K. Schornbaum. Monaci 1930.
  • Leif Grane: Die Confessio Augustana, Einführung in die Hauptgedanken der lutherischen Reformation. UTB, Gottingae 1996, ISBN 978-3-8252-1400-5.
  • Thomas Kaufmann: Geschichte der Reformation. Suhrkamp, Frankfurt am Main 2009, ISBN 978-3-458-71024-0.
  • Johannes Lorentzen: Das Bekenntnis von Augsburg. Das Ringen um den Lebensquell der evangelisch-lutherischen Kirche 1530–1930, Neumünster: Sehrohr 1930
  • Vinzenz Pfnür: Einig in der Rechtfertigungslehre? Die Rechtfertigungslehre der Confessio Augustana (1530) und die Stellungnahme der katholischen Kontroverstheologie zwischen 1530 und 1535 (= Veröffentlichungen des Instituts für Europäische Geschichte. Abteilung Abendländische Religionsgeschichte; 60). Franz Steiner Verlag, Wiesbaden 1970
  • Gunther Wenz: Theologie der Bekenntnisschriften der evangelisch-lutherischen Kirche, 2 Bände. de Gruyter, Berolini/Neoeboraci 1996, ISBN 3-11-015239-8.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Confessionem Augustanum spectant.