Eucharistia
Eucharistia (ex Graeco εὐχαριστία 'gratiarum actio'), etiam Communio Sancta, Sacramentum Mensae, Sacramentum Beatum, Coena Domini, Missa, Sancta Missa, et alia nomina appellata, est sacramentum quod commemoratio Ultimae Cenae late habetur, cibi extremi quem Iesus Christus suique inter se communicaverunt antequam ipse in custodiam datus est et postremo crucifixus est.
Hoc sacramentum in ecclesiis Catholica Romana, Anglicana, et alii ecclesiis sacramentalibus est gravissimum sacramentum, quo Christus se Patri victimam offert, suam in cruce cruens Sacrificium sine effusione sanguinis praesentans.
Hoc sacramentum originem accepit ab actu Iesu in Ultima Cena, cum panem vinumque acceperit, suis mandans: "hoc facite in meam commemorationem." Eucharistiae tamen institutio in sacrificiis Veteris Testamenti praefiguratur, et notum est factum in eius praedicatione, mirabiliter in capitulo sexto Evangelii Ioannis, cum dicit: "Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis."[1] Ecclesiae igitur Christianae semper vinum panemque in memoriam Christi Passionis accipiunt, quae in Domini corpus sanguinemque verti confitentur. Ergo Eucharistia nominatur species quoque consecratae, quae post missam adservantur. Ideo, celebratio Eucharistiae praecipuam liturgiae sacramentalis partem ecclesiae format, et alii sacramenti cum eo strecte? conliguntur: Sacri Ordines ad Eucharistiam celebrandam, Sacramenta Initiationis ad eam parantia?. Modus celebrandae Eucharistiae per saecula Christiana copiosas formas habet, tam in oriente quam in occidente, sed semper actio Christi in ultima coena praesens fit.
Nomen eucharistiae "gratiarum actio" habetur cum in missa gratiae Deo pro dono tam iucundo aguntur.
Eucharistia est sacramentum vivorum quod solum ab eis qui sunt in statu gratiae et quorum anima non a peccato mortali gravatur assumi potest.
Sunt tamen theologi moderni ut Alanus Guillaume qui eucharistiam etiam ut sacramentum mortuorum reputent, quippe quod peccata absolvat: "sacramentum quod peccata remittit est Eucharistia" ut scribit[2].
Nexus interni
NotaeRecensere
- ↑ Io. 6:53.
- ↑ Alanus Guillaume, Le détroit de silence. Un croyant face à la mort, éditiones Salvator, Mulhouse, 1982. Cum praefatione R. D. Leroy e Societate Iesu. p. 98 sub nota 61.
Nexus externiRecensere
- Adhortatio apostolica postsynodalis Sacramentum caritatis papae Benedicti XVI
- Novum Compendium Eucharisticum