Benedictio
Benedictio[1] est actus benedicendi et in variis religionibus varia significat. Idem potest esse ac laudatio vel actio gratiarum, ut cum homo deum benedicit. Etiam est consecratio rei aut hominis, vel petitio favoris divini, quae saepe cum praecipuis ritibus vel precibus coniungitur. Etiam dicitur de ipsa gratia a deo data.

Sacerdos Hinduicus hominem benedicit.
In religione IudaicaRecensere
Magni momenti in religione Iudaica est benedictio sacerdotalis, quae in libro Numerorum reperitur, et quam sacerdotes, Aaronis posteri, populo Israël recitant:
Benedicat tibi Dominus et custodiat te!
Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui!
Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem![2]
NotaeRecensere
- ↑ Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin Dictionary (Oxonii, 1879) textus; Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis; Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "benedictio"
- ↑ Numeri 6.24–26 (Nova Vulgata).
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad benedictiones spectant. |