Liber Numeri

quartus liber Bibliae, compositum 36 capitula
Thora sive Pentateuchus
בְּרֵאשִׁית "in principio" Liber Genesis
שְׁמוֹת "nomina" Liber Exodus
וַיִּקְרָא "et vocavit" Liber Leviticus
בְּמִדְבַּר "in deserto" Liber Numeri
דְּבָרִים "verba" Liber Deuteronomii

Vide etiam paginam discretivam: Numeri (discretiva)

Liber Numeri (Graece Αριθμοί; Hebraice בְּמִדְבַּ֥ר Bəmiḏbar, "in deserto"‬, quartum libri verbum) est quartus liber et Thanach sive Pentateuchi et Bibliorum Sacrorum. Liber, qui est de populo Israël in deserto, in principio duodecim tribus Israël, numeros virorum et ordines tribuum exponit.

Numeri (20:11): "Cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et iumenta."

Nomen et origoRecensere

Liber Numeri Hebraice verbo בַּמִּדְבָּר, Bəmiḏbar ("in desert"), incipit, ex quo appellationem Hebraicam trahit. Appellatio a primis vel principalibus verbis sumpta cum recitatione Thorae in synagoga coniuncta est: Die Sabbati Thora lectione continua recitatur. Hebdomadis anni Iudaici congruens (vide: Calendarium Hebraicum) Textus Masoreticus saeculo III. p.C.n. in 54 capitula (Hebraice: פרשה, parasa) distributus est.

Nomen Latinum illum Graecum sequens (Αριθμοί, "numeri") ad plurimos numeros, qui in prima libri parte inveninuntur, reicit.

Quaestio, quis librum Numeri conscripsisset, multas et varias disputationes incitavit (vide: Thora).

BreviariumRecensere

  • Populi recensus et praeparatio futuri itineris per desertum (cap. 1–4)
  • Variae leges (cap. 5–6) de lepra, furto, adulterio, praeterea de sacris. Valde notum est illud de benedictione (Num 6,23-27):
23 Loquere Aaron et filiis eius: Sic benedicetis filiis Israel et dicetis eis:
24 Benedicat tibi Dominus et custodiat te!
25 Illuminet Dominus faciem suam super te et misereatur tui!
26 Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem!.
27 Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.
  • Sanctificatio habitaculi sancti (cap. 7–9)
  • Iter per desertum (cap. 10–12): Cum populus questus est, quod carne careret, Deus coturnices misit; coturnicibus devoratis multi homines mortui sunt. Maria, Moysis soror, fratrem vituperans, quod Aethiopissam in matrimonium duxerat, ilico lepra affecta, postea autem iterum sana facta est.
  • Quadraginta annos in deserto (cap. 13–15): Ubi excursores in Chanaan praemissi ibi terras uberes a populo forti custoditas esse narraverunt, et populus ne proficisceretur recusavit, a Deo punitus est: Illius aetatis hominibus in deserto mortuis demum filii eorum quadraginta annis post Terram Promissam attacturos esse.
  • Seditio et punitio Core Levitae (cap. 16–17)
  • Alia praecepta sacerdotum (cap. 18–19)
  • Mors Aaronis; Moyses findit petram et aquam effluere facit; pugnae in deserto commissae (cap. 20–22)
  • Narratio de Balaam (cap. 22–24)
  • Cultus deorum apud Moabitas, secundus populi recensus (cap. 25–26)
  • Ordo hereditatis, successio Moysis, leges de sacris (cap. 27–30)
  • Exstirpatio Madianitarum (cap. 31)
  • Moyses statuit, quomodo Chanaan distribueretur; incolae expellerentur aut interficerentur (cap. 32–36).

BibliographiaRecensere

  • Ludwig Schmidt: Literatur zum Buch Numeri. In: Theologische Rundschau. 63, 1998, p. 241–266.
  • Ludwig Schmidt: Neuere Literatur zum Buch Numeri (1996–2003). In: Theologische Rundschau. 70, 2005, p. 389–407.
  • W. H. Bellinger, Jr.: Leviticus and Numbers. New International Biblical Commentary, Old Testament Series 3. Hendrickson Publishers, Peabody, Mass. / Paternoster Press, Carlisle 2001, ISBN 1-56563-213-3.
  • Horst Seebass: Numeri. Biblischer Kommentar – Altes Testament 4. vol. 2: Numeri 10,11 – 22,1. 2003, ISBN 3-7887-1475-1.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad librum Numeros spectant.
Biblia Hebraica,
seu libri protocanonici Veteris Testamenti
GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias
Apocrypha,
seu libri deuterocanonici Veteris Testamenti
ThobisIudithAdditamenta EstherSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum
Novum TestamentumEvangelia: secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae: ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis
Versiones in Vicifonteמקרא (Hebraice)Η Αγία Γραφή (Graece)Biblia Sacra (Latine)