Ezechiel (propheta)

(Redirectum de Prophetia Ezechielis)

Ezechiel (Hebraice יְחֶזְקֵאל, Jəḥezqêl) fuit sacerdos et propheta, qui anno 598, postquam Nabuchodonosor II Hierosolyma expugnavit, una cum aliis Iudaeis in Babyloniam deportatus est. Nomen eius significat "Deus roborat". Ei liber eiusdem nominis (Prophetiae Ezechielis) in Vetere Testamento sive Thanach attribuitur, qui saeculo sexto per Captivitatem Babylonicam conscriptus sententias, visiones et actiones symbolicas prophetae complectitur.

Ezechielis visio cum cherubim et essedo Dei (Hebraice: mercaba).

Vita et doctrinaRecensere

Ezechiel, filius sacerdotis (Ez 1,3), erat inter primos, qui in Babyloniam deportati sunt. Eodem tempore ac Ieremias propheta vixit. Sedem in Mesopotamia ad Chobar flumen (hodie: Schatt-en-Nil prope Babylonia) accepit, ubi triginta annos natus propheta prodiit (Ez 1,1). Inter Iudaeos in diaspora viventes multum valuisse videtur (Ez 8,1: Ego sedebam in domo mea, et senes Iudae sedebant coram me; Ez 33,30ss: Filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta parietes et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, vir ad fratrem suum, loquentes: Venite et audite, qui sit sermo egrediens a Domino ...).

Sepulcrum prophetae secundum traditionem Iuadaicam in moschea loci Al-Kifl in Iraca est.[1]

Ezechiel omni ope atque opera enititur, ut Iudaei non nisi unum Deum (JHVH) colant, deos "gentium" ut "idola" acriter aggreditur et sperat Deum idola cum aris ac simulacris eorum necnon omnes homines impios oppressurum esse.[2] Procedente tempore populo Israelitico magis magisque salutem futuram annuntiat. Alia argumenta doctrinae eius sunt sanctitas nomini Dei (Ez 36,21) atque puritas sive munditia cultus (Ez 4,14).

Prophetiae Ezechielis, quae imaginibus, metaphoris et allegoriis abundant, maximam in Cabbalam et Mysticam vim exercuerunt.

NotaeRecensere

  1. Prophetengräber in Nahost, in: Israelnetz.de (visum die 29-11-2020).
  2. Ut puta Ez 6, 3-4: Ecce ego inducam super vos gladium et destruam excelsa vestra; et demoliar aras vestras, et confringentur delubra vestra, et deiciam interfectos vestros ante idola vestra. (etc.)

BibliographiaRecensere

  • Walther Zimmerli: Ezechiel/Ezechielbuch. In: Theologische Realenzyklopädie (TRE). Vol. 10, de Gruyter, Berolini/Novi Eboraci 1982, ISBN 3-11-008575-5, p. 766–781.+
  • Karl-Friedrich Pohlmann: Forschung am Ezechielbuch 1969–2004. In: Theologische Rundschau 71 (2006), 60-90.164-191.265-309.
  • Daniel I. Block: The Book of Ezekiel. 2 volumina. 1997–1998. – Vol. 1: Capitula 1-24, Vol. 2: Capitula 25-48 (887+826 p.) (commentarius)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ezechielem spectant (Ezekiel, Hezekiah).
Nebiim (prophetae) in Thanach
Prophetae priores: Liber IosueLiber Iudicum • Liber Samuelis, id est Sam I et Sam II in Vulgata • Liber Regum, id est Reg I et Reg II in Vulgata
Prophetae posteriores: IsaiasIeremiasEzechielDodecapropheton
Biblia Hebraica,
seu Protocanonica Veteris Testamenti
GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias
Apocrypha,
seu Deuterocanonica Veteris Testamenti
ThobisIudithAdditamenta EstherSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum
Novum TestamentumEvangelia: secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae: ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis
Versiones in Vicifonteמקרא (Hebraice)Η Αγία Γραφή (Graece)Biblia Sacra (Latine)