Israëlitae secundum fontes biblicos sunt homines duodecim tribuum Israël et omnis progenies eorum, Iudaei ac Samaritani. Hi omnes sunt populus Israël (Hebraice יִשְׂרָאֵל jiśrā’el), qui "pacto"[1] (Hebraice בְּרִית Brīt) cum Deo JHWH coniuncti sunt.

Duodecim tribus Israël.
Duodecim tribus Israël
Hebraice Latine
1. רְאוּבֵן Ruben
2. שִׁמְעוֹן Simeon
3. לֵוִי‎ (Levi)
4. יְהוּדָה Iudas
5. דָּן Dan
6. נַפְתָּלִי Naphtali
7. גָּד Gad
8. אָשֵׁר Aser
9. יִשָּׂשכָר‎ Issachar
10. זְבוּלוּן Zabulon
11. יוֹסֵף (Ioseph)
11.a מְנַשֶּׁה Manasse
11.b אֶפְרַיִם Ephraim
12. בִּנְיָמִין Beniamin
Haec commentatio de de gente Biblica narrat. De alia significatione videatur Israël (discretiva).
 
Stela Amenephtis pharaonis.

Thanach sive Vetus Testamentum duas interpretationes nominiis יִשְׂרָאֵל jiśrā’el praebet:

  • Gen 32,29 et Hos 12,5 nomen a verbo שׂרה śrh „pugnare / regere“ deducunt exponuntque Iacobum cum Deo (אל ’el) sive angelo contendisse. Haec interpretatio autem est paretymologia. In nominibus theophoris enim numen numquam est obiectum, seder semper subiectum praedicati. Si nomen Israël re vera שׂרה śrh „pugnare / regere“ deducendum sit, valeat: „Deus (El) pugnat / regit“, scilicet pro homine, cui istud nomen est datum.[2]
  • Est etiam appellatio ישׁרון (Jeschurun), quae idem valet ac Israël (Dtn 32,15 et al.), a radice ישׁר „erectus / probus“ tracta. Forsitan etiam nomen Israël ab eadem radice formatum est.[3]
  • Nomen Israël primo in litteris extra textum biblicum anno 1209 a.C.n. in inscriptione Amenephthis, pharaonis Aegyptii, apparet. Inscriptio brevisssima est dicens: "Israël cultu vacat, non est sementis". Inscriptio populum significat, non hominem aut civitatem.

Historia

recensere
  • In Thanach primo est nomen honorificum Iacobo patriarchae datum (Gen 32,29).
  • Secundum librum Genesis Israëlitae a duodecim Iacobi filiis oriundi sunt. Populus facti sunt, postquam servitute Aegyptiaca a Moyse liberati (Liber Exodus) ad montem Sinai in deserto tabulas Decalogi acceperunt pacto cum Deo icto. Moyses et Iosue Israëlitas in terram Chanaan duxerunt. Liber Iosue et Liber Iudicum narrant, quomodo Israëlitae terram occupaverunt et inter duodecim tribus partiti sunt. Postea sibi reges eligerunt (Saul, David, Salomon).
  • Salomone mortuo regnum in duas partes dilapsum est, Regnum Iudae et Regnum, id est Regnum Samariae (1 Reg. 12,20). Appellatio "Israëlitae", dum Regnum Israel exstat, imprimis pro incolis eiusdem regni denotanda in usu erat. Regnum Israel anno 722 a.C.n. ab Assyriis oppressum, multi homines deportati sunt. (2 Reg. 17,6). Decem Regni Israel tribus etiam "tribus Israel dispersae" vocantur.
  • Reliquae tribus, Iuda, Beniamin et partes Levi a tempore, quo regnum Salomonis divisum est, Iudaei nominantur, quod nomen postea in omnes religionis Iudaicae asseclas translatum est.
  • Cum Iudaei anno 1948 civitatem condiderunt, ei nomen biblicum Israël dederunt.
  1. Gen 9,8-17; Ex 19,5-8; Dtn26,17-18; Jer 31,31-34
  2. Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet.
  3. ibidem

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Israëlitae spectant.