Liber Exodus

secundus liber Bibliae, compositum 40 capitula
Thora sive Pentateuchus
בְּרֵאשִׁית "in principio" Liber Genesis
שְׁמוֹת "nomina" Liber Exodus
וַיִּקְרָא "et vocavit" Liber Leviticus
בְּמִדְבַּר "in deserto" Liber Numeri
דְּבָרִים "verba" Liber Deuteronomii

Liber Exodus[1] (Graece Ἔξοδος 'exitus'; Hebraice שְׁמוֹת‬ Shəmōṯ 'nomina') est secundus Pentateuchi liber, qui exitum Iudaeorum ex Aegypto, Moyse duce, narrat. Decalogum continet, quod decem maxima praecepta moralia apud Christianos et Iudaeos ab ipso Deo proposita enumerat. Quaestio, quis librum Exodus conscripserit, multas et varias disputationes incitavit (vide Thora).

Moyses cum tabulis decalogi (Opus Iosephi de Ribera)

Etymologia

recensere

Apud Iudaeos, liber nomine Hebraico Sefer Shemot (ספר שמות) appellatur, id est "Liber nominum". Appellatio a primo libri verbo Shemot ("nomina", שמות) tracta est. Nomen Latinum Exodus a Graeco Ἔξοδος deductum est, quo exitus Israelitarum ex servitute Aegyptia significatur.

Interdum etiam "Secundus liber Moysi"[2] appellatur. Haec appellatio a Martino Luthero repetitur Moysen, qui, ut tum tota traditio Iudaica Christianaque, auctorem Pentateuchi esse arbitratus est.

Breviarium

recensere

Primo narratur, quomodo Moyses partus ac servatus sit. Ubi adolevit, pro populo suo oppresso intervenire coepit, Israëlitis autem exitus non ante permittitur, quam Aegyptus decem plagis inflicta est (Ex. 7-12). Moyses populum Deo adiuvante per Mare rubrum in desertum ducit (Ex 14), ubi populus, cum fame vexatus murmuravisset, mirabiliter vespere coturnicibus, mane manna satiatur (Ex 16). In monte Sinai sive Horeb Deus Decalogum revelat et cum populo Israel foedus pangit (Ex 19-20). Partes Aaron, fratris Moysis, his capitulis invalescunt. In capitulis 21-24 legibus, quarum collectio "Liber foederis" sive Hebraice סֵפֶר הֲבְּרִית = Sefer ha-Berit vocatur, theocratia a sacerdotibus directa instituitur. Tamquam signa foederis Israëlitae arcam ligneam cum tabulis lapideis decalogum continentibus (id est "arcam foederis") et pro templo tabernaculum, cuius constructio accurate describitur, secum ferunt. Contra narratio de vitulo aureo (Ex 32,1–29), simulacro, quod Israëlitae in deserto, dum Moyses diu in monte moratus est, ex ornatu aureo conflaverunt, demonstrat, quam difficile fuerit inter gentes idola colentes ad cultum sine imaginibus transire.

Res sive argumenta maioris momenti

recensere
  • Argumentum libri principale est foedus Dei cum populo Israel: pluries homines dubitant, a Deo deficiunt (narratio notissima est de vitulo aureo, Ex 32), ad eum redeunt, poenas vel veniam accipiunt, foedus renovatur.
  • Moyses populo propheta et dux datur, qui eum ex Aegyto per mare desertumque ad Terram Promissam ducit. Manu Moysis mirabilia fiunt (decem plagae Aegyptorum, transitus maris), quae potentiam Dei patefaciunt.
  • Ante exitum Pascha fit, in cuius memoria sive repraesentatione in religione Iudaica quotannis Pascha Iudaicum celebratur; cum autem Iesus Christus secundum evangelia "prima sabbatorum ... mane" (Joh 20,1) festi paschalis a mortuis resurrexit, etiam Christianis Pascha est festum maximi momenti (vide Pascha (festum Christianum)).
  • Foedus ad montem Sinai sive Horeb pangitur, postquam Moyses decalogum accepit.
  • Liber foederis novum populi ordinem instituit, praeterea accurata praecepta ad templum futurum aedificandum dantur.
  • Item liber Exodus populo Israelitico ius Terrae Promissae constituit.
  • Christianis exitus ex Aegypto et transitus per Mare rubrum signum baptismi novaeque vitae in Christo fit[3].
  • Dominus Deus revelat nomen suum "in flamma ignis de medio rubi ( ... ): Ego sum qui sum" (Ex 3-4; vide Tetragrammaton).
  1. Vide Novam Vulgatam; brevius Exodus, e.g. apud Augustinum, Contra Adimantum Manichaei discipulum 1.6.
  2. Secundus Liber Moysi
  3. 1 Cor 10, 1-10; Augustinus: De fide et operibus, cap. 11 (17)

Bibliographia

recensere

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Librum Exodum spectant.
Biblia Hebraica,
seu libri protocanonici Veteris Testamenti

GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias

Apocrypha,
seu libri deuterocanonici Veteris Testamenti

ThobisIudithAdditamenta EstherisSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum

Novum Testamentum

Evangelia: secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae: ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis

Versiones in Vicifonte

מקרא (Hebraice)Η Αγία Γραφή (Graece)Biblia (Latine)