Additamenta Danielis
Additamenta Danielis[1] sunt tria capita Prophetiae Danielis quae non in codicibus Hebraicis et Aramaicis, sed in versione Graeca Septuaginta interpretum reperiuntur. Canonica in Ecclesia Catholica Romana, Ecclesia Orthodoxa, Ecclesiis Orthodoxis Orientalibus, atque Ecclesia Syrorum Orientalium, sed apud Iudaeos et Protestantes apocrypha habentur. In Triginta novem articulis Ecclesiae Anglicanae numerantur inter libros, quos "(ut ait Hieronymus) legit quidem Ecclesia ad exempla vitae et formandos mores; illos tamen ad dogmata confirmanda non adhibet".[2]
Haec additamenta sunt:
- Oratio Azariae et Canticum trium puerorum: Dan. 3:24–90, inter versus 23 et 24 inserta (versus 24 fit versus 91), in historiam de fornace ignis
- Historia Susannae: ante Dan. 1:1, prologus in manuscriptis Graecis, caput 13 in Vulgata
- Bel et Draco: post Dan. 12:13, epilogum; caput 14 in Vulgata
Notae
recensere- ↑ J.-P. Migne, Scripturae Sacrae: cursus completus, vol. 3 (1864), p. 301 et passim.
- ↑ "Articles I to VIII: The Catholic Faith", The Thirty-nine Articles of Religion, curati a Gavin Koh (1999) (Anglice, Latine).
Nexus externi
recensere- Prophetia Danielis in Nova Vulgata (cum additamentis)
- Prophetia Danielis[nexus deficit] in Vulgata Clementina (cum additamentis)
- Prophetia Danielis in Vulgata Stuttgartensi (cum additamentis)