Liber Nehemiae
Liber Nehemiae (Hebraice נְחֶמְיָה, Nəḥemya) sive (in Vulgata II Eszrae) est liber Thanach Iudaici et Veteris Testamenti Christiani. Liber initio de restitutione moenium urbis Hierosolymitanae loco tenente Nehemia duce narrat, deinde de lectione Pentateuchi (Thora) a scriba Esdra facta et de reformatione Iudaica in Palaestina, tum provincia "Jehud" Imperii Achaemenidarum, perfecta.
Liber Nehemiae secunda pars est unius operis "Esdras-Nehemia", a quo ab Hieronymo in versione Vulgata separata est.
Nehemia
recensereNehemia (Hebraice נְחֶמְיָה, quod ‘JHVH consolatus est‘ vertitur; in Septuaginta: Νεεμιας) fuit Iudaeus Babylonicus. Secundum Neh 5,14 Nehemia, ut plurimi putant, anno 444 a.C.n. Artaxerxe I rege vice tenens sive satrapes provinciae Jehud (Palaestina) nominatus est. Antea regis vini magister Susis fuisse dicitur. Nehemia moenia Hierosolymitana reficienda curavit et reformationem religionis Iudaicae descripsit. Quam Esdras perfecit. Decrevit Sabbatum servandum et decumas conferendas esse, ne feminae ex aliis gentibus ducerentur vetuit.
Bibliographia
recensere- Klaus Grünwaldt: Nehemia. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 6, Bautz, Herzberg 1993, ISBN 3-88309-044-1, col. 564–573.
- U. Kellermann: Nehemia. Quellen, Überlieferung und Geschichte. Berolini 1967.
- Klaus-Dietrich Schunck: Nehemia (Biblischer Kommentar Altes Testament XXIII/2), Neukirchen-Vluyn 2009.
Vide etiam
recensereNexus externus
recensere- Iosue • Iudicum • Ruth • I Samuelis et II Samuelis • I Regum et II Regum • I Paralipomenon et II Paralipomenon • Esdrae • Nehemiae • Esther
- Deuterocanonica (catholice ac orthodoxe) sive Apocrypha (protestantice): Iudith • Thobis • I Maccabaeorum et II Maccabaeorum • Additamenta Esther