Liber Esdrae
Liber Esdrae (Hebraice עֶזְרָא) est Veteris testamenti liber, qui historiam Iudaeorum post transmigrationem in Babylonem enarrat. Incipit a permissione in Ierusalem redeundi Iudaeis a Cyro, rege Persiae, data:
- “ Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus, Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea.
- Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quae est in Iudaea, et aedificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in Ierusalem.
- Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur a viris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibus spontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem ”.
Nexus externusRecensere
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |