Oratio Manassae in appendice Vulgatae Clementinae

Oratio Manasse vel Manassae (Graece Προσευχὴ Μανασση) est precatio quindecim versuum Manasse, regi Iuda saeculi septimi, ante aeram vulgarem ascripta, sed qui fortasse Graece saeculo primo ante aeram vulgarem scripta est.[1] Orator Deum laudat, peccata sua confitetur, veniamque precatur.[2]

In aliquibus editionibus Septuaginta in Libro Odarum includitur. In Bibliis mediaevalibus, tam Catholicis quam Orthodoxis, in fine Libri II Paralipomenon reperitur, sed in Vulgata Clementina in appendicem remota est, hoc commentario superposito:

Oratio Manassae, necnon libri duo, qui sub libri Tertii et Quarti Esdrae nomine circumferuntur, hoc in loco, extra scilicet seriem Canonicorum Librorum, quos sancta Tridentina Synodus suscepit, et pro Canonicis suscipiendos decrevit, sepositi sunt, ne prorsus interirent, quippe qui a nonnullis sanctis Patribus interdum citantur, et in aliquibus Bibliis Latinis tam manuscriptis quam impressis reperiuntur.[3]

Verba orationisRecensere

1 Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto,
2 qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum,
3 qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo,
4 quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae.
5 Et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae,
6 inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae,
7 quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. Tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum.
8 Et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.
9 Quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae.
10 Incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones.
11 Et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine.
12 Peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco.
13 Peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi,
14 quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.
15 Et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum, amen.

NotaeRecensere

  1. The New Oxford Annotated Bible with Apocrypha (Oxoniae: Oxford University Press, 2010), p. 1656.
  2. Vide titulos in New Revised Standard Version, "Prayer of Manasseh".
  3. Vide imaginem.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Orationem Manasse spectant.
Biblia Hebraica,
seu Protocanonica Veteris Testamenti
GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias
Apocrypha,
seu Deuterocanonica Veteris Testamenti
ThobisIudithAdditamenta EstherSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum
Novum TestamentumEvangelia: secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae: ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis
Versiones in Vicifonteמקרא (Hebraice)Η Αγία Γραφή (Graece)Biblia Sacra (Latine)