Liber I Regum (Hebraice מְלָכים א, Melajim Álef), est liber Veteris Testamenti. Olim primus et secundus Liber Regum uno volumine continebantur.

Ioannes Baptista Tiepolo (1696-1770): Iudicium Salomonis
Si plus cognoscere vis, vide etiam Libri Regum.


Praeclarissima narratio huius libris est iudicium Salomonis (Reg I 3, 16-27):

Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo.
Quarum una ait: “ Obsecro, mi domine; ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in domo;
tertia vero die, postquam ego peperi, peperit et haec; et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.
Mortuus est autem filius mulieris huius nocte; dormiens quippe oppressit eum.
Et consurgens intempesta nocte, silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et collocavit in sinu suo; suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
Cumque surrexissem mane, ut darem lac filio meo, apparuit mortuus; quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum, quem genueram ”.
Responditque altera mulier: “ Non est ita, sed filius meus vivit, tuus autem mortuus est ”. E contrario illa dicebat: “ Mentiris. Filius quippe tuus mortuus est, meus autem vivit ”. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
Tunc rex ait: “ Haec dicit: “Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est”; et ista respondit: “Non, sed filius tuus mortuus est, et filius meus vivit” ”.
Dixit ergo rex: “ Afferte mihi gladium! ”. Cumque attulissent gladium coram rege:
“ Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri ”.
Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem — commota sunt quippe viscera eius super filio suo —: “ Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum ”. E contrario illa dicebat: “ Nec mihi nec tibi sit; dividatur ”.
Respondens rex ait: “ Date huic infantem vivum, et non occidatur; haec est mater eius ”.

Etiam praeclare de lilis apud Templum Hierosolymitanum (Reg. I 7, 19)

Capitella autem, quae erant super capita columnarum, quasi opere lili fabricata erant in porticu, quattuor cubitorum.

Auctor libri Regum alios libros historicos suo tempore exstitisse indicat, si verba eius recte interpretantur: Liber gestorum Salomonis (I Regum 11.41); Annales regum Iudae (I Regum 14.29 et alibi); Annales regum Israel (I Regum 15.31 et alibi).

Nexus externus

recensere
 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!

Nebiim (prophetae) in Thanach
Prophetae priores: Liber IosueLiber Iudicum • Liber Samuelis, id est Sam I et Sam II in Vulgata • Liber Regum, id est Reg I et Reg II in Vulgata
Prophetae posteriores: IsaiasIeremiasEzechielDodecapropheton
Libri historici Veteris Testamenti
Biblia Hebraica,
seu libri protocanonici Veteris Testamenti

GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias

Apocrypha,
seu libri deuterocanonici Veteris Testamenti

ThobisIudithAdditamenta EstherisSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum

Novum Testamentum

Evangelia: secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae: ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis

Versiones in Vicifonte

מקרא (Hebraice)Η Αγία Γραφή (Graece)Biblia (Latine)