Iudicium est legitima causae seu rei controversae, apud iudicem vel iudices inter duos aut plures litigantes, contentio et disceptatio. Etiam acciptur pro loco vel iudicum conventu, ubi iudicium fit.[1][2] Instituta similia sunt tribunal (quod primum pulpitum magistratus fuit) et curia (quod primum aedificium senatus fuit). Etiam sunt vocabula praecipue ad locum iustitiae relata. Romae antiquis temporibus aedificium iustitiae erat basilica, in foro sita; quod vocabulum etiam in lingua Neolatina adhibetur.[3] Ut in nonnullis linguis hodiernis Europae, palatium iustitiae etiam Latine dici potest.[4]

Iudicium Old Bailey Londini.

In systematibus legitimis, iudicium est modus fundamentalis rixarum solvendarum. Iudicium quodlibet habet iurisdictionem definitam, regionem auctoritatis legitimae. Hodie sunt iudicia urbana, regionalia, nationalia, internationalia.[5]

Nexus interni

Notae recensere

  1.   Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
  2. Nep., De viris illustribus/Epaminondas 8.2; Quint. 4.2.25.
  3. Iohannes Traupman, Conversational Latin for Oral Proficiency, p. 194.
  4. Torelli Saraynae Historiae et gesta Veronensium, liber primus p. 7".
  5. Exampli gratia Iudicium inter Civitates et Europaeum Iurum Humanorum Iudicium