Cornelius Nepos (c. 100 a.C.n.Hostiliae natus – 25 a.C.n. veri similiter Romae mortuus), rerum gestarum scriptor Romanus in Gallia Cisalpina natus, Catulli et Ciceronis amicus perquam familiaris; cuius duo opera usque ad hanc nostram pervenerunt aetatem, scilicet Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium et Liber de historicis Latinis; in hoc de Attico et Catone maiore scripsit, in illo cum de excellentissimis Graecorum ducibus, tum etiam de regibus Persarum necnon Hamilcare atque HannibaleCarthaginiensibus. Praeterea etiam libros de viris illustribus exaravit cuius vero tantum fragmenta supersunt. Quae opera cum non sint copiosa, ipse Nepos a nonnullis ob ieiunitatem quandam reprehensus; ipse vero in Epaminondae vita scripsit: Plurima quidem proferre possimus, sed modus adhibendus est quoniam uno hoc volumine vitam excellentium virorum complurium concludere constituimus, quorum separatim multis milibus versuum complures scriptores ante nos explicarunt; itaque, etsi res ipsae, quas descripsit, rerum veritati saepe non respondent, propter sermonis simplicitatem, perspicuitatem necnon elegantiam saepissime tironibus legendus proponitur.