Vide etiam paginam discretivam: Carthago (discretiva)

Haec pagina de de re publica Carthaginiensi explicat. Si quid de ipsa urbe situque archaeologico quaeris, vide Carthago (urbs).

Carthago[1] (Punice 𐤒𐤓𐤕𐤟𐤇𐤃𐤔𐤕, Qart-ḥadašt, 'urbs nova') fuit urbs et civitas Poenorum in Africa, anno 814 a.C.n. condita.

Locatio urbis Carthaginis
Thermae Carthaginis
Portus Carthaginis

Ad litus Maris Mediterranei cum portu magno sita est. Secundum narrationes Romanas, Carthago colonia condita est a Didone, prima urbis regina; Aeneas praeterea cum Didone Carthagine moratus est, priusquam in Italiam veniret. Carthagine quotannis annui bini reges creabantur.

Bella Punica tria Romani contra Carthaginenses gesserunt.

Carthaginienses praeclari:

Anno 439 rege Geiserico Vandali Carthaginem expugnaverunt. Ab eodem anno usque ad annum 533 Carthago fuit caput Regni Vandalorum. Die 13 Septembris autem anni 533 Flavius Belisarius Vandalos ad decimum lapidem ab urbe Carthagine positum vicit et postridie urbem occupavit. Exinde Carthago iterum pars imperii Romani fuit.

Anno 698 Arabes Carthaginem occupaverunt.

NotaeRecensere

  1. Carthāgō -inis, f., etiam Cartāgō, Karthāgō, Kartāgō. Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982); Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter.

BibliographiaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carthaginem spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 36°50′38″N 10°19′35″E • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия