Thesaurus Linguae Latinae
Thesaurus Linguae Latinae, signis ThlL et TLL, est vocabularium Linguae Latinae ab initio usque ad tempus Isidori Hispalensis, anno 1894 coeptum. Quod anno 2008 usque ad P litteram (pulso) pervenerat, N littera exclusa. Praesens instituti sedes est Monacum, apud Academiam scientiarum Boicam (Germanice Bayerische Akademie der Wissenschaften).
Qui Thesauro Linguae Latinae praefuerint
recensere- 1893–1899: Fridericus Leo (Gottingae) et Eduardus Wölfflin (Monaci)
- 1899–1905: Fridericus Vollmer
- 1905–1912: Ernestus Lommatzsch
- 1912–1936: Georgius Dittmann
- 1936–1942: Bernardus Rehm
- 1942–1947: Ioannes Rubenbauer
- 1947–1952: Henricus Haffter
- 1952–1974: Gulielmus Ehlers
- 1974–2001: Petrus Flury
- 2001–2008: Hugo Beikircher
- 2009-2013: Silvia Clavadetscher
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Thesaurum Linguae Latinae spectant. |
- Publicus Thesauri Linguae Latinae situs (Theodisce, Anglice)
- De historia Thesauri Linguae Latinae (Theodisce)