Aperire sectionem principem
Exemplum bibliothecae modernae
Inscriptio in bibliotheca nationali Viennae de visitatione Francisci Iosephi I imperatoris

Bibliotheca (a Graeco βιβλιοθήκη) vel librarium est aedificium ubi libri conservantur et a frequentatoribus legi possunt.

Bibliotheca temporibus antiquis praeclarissima Bibliotheca Alexandrina in Aegypto erat. Romae bibliotheca in porticu Octaviae ad usum civium iussu sive Augusti principis sive sororis Octaviae inter annos 23 et 11 a.C.n. constituta est. Bibliotheca Apollinis Palatini Romae erat. Atheniensibus imperator Hadrianus magnam bibliothecam donavit.

Magnae bibliothecaeRecensere

  1. (Lenin)–Bibliotheca Moscoviae in Russia: 23,000,000 libri
  2. Bibliotheca Saltykov-Ščedrin Petropolis in Russia: 15,000,000 libri
  3. Bibliotheca Congressus Civitatum Foederatarum in Vasingtoniae, C.C. in Civitatibus Foederatis Americae: 14,800,000 libri
  4. Bibliotheca publica Bavarica, Monaci sita, plus quam 10.30 milliones librorum, in summa (anno 2018) 33.43 milliones mediorum? impressorum et electronicorum possidens
  5. Universitatis Bibliotheca apud Berkeley Californiae in Civitatibus Foederatis Americae: 9,900,000 libri
  6. Bibliotheca Universitatis Harvardiana Cantabrigiae super Carolanum flumen Massachusettae, Civitatibus Foederatis Americae: 8,000,000 libri
  7. Universitatis Bibliotheca Moscoviae in Russia: 7,700,000 libri
  8. Bibliotheca Britannica Londinii in Britanniarum Regno: 7,000,000 libri
  9. Bibliotheca Nationalis Bohemica Pragae in Cechia: 6,900,000 libri
  10. Bibliotheca Nationalis Francica Lutetiae: 6,000,000 libri
  11. Bibliotheca Universitatis Yalensis, Novu Portu Connecticutae in Civitatibus Foederatis Americae: 5,500,000 libri
  12. Bibliotheca nationalis Ucrainica Kioviae: 5,000,000 libri

Nexus interni

  Vicimedia Communia plura habent quae ad bibliothecas spectant.
  Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!